Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


VERGIL, Aeneis 2, 336 – 437
 

Aeneas kämpft

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäischeZäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

 

        Talibus Othryadae ǁ dictis ǁ et ǁ numine divom

        in flammas ǁ et in arma ǁ feror, ǁ quo ǁ tristis Erinys,

        quo fremitus ǁ vocat et ǁ sublatus ad ǁ aethera clamor.

        Addunt se ǁ socios ǁ Rhipeus ǁ et ǁ maximus armis

340   Epytus oblati ǁ per lun(am) Hypanisque Dymasque,

        et later(i) adglomerant ǁ nostro, ǁ iuvenisque Coroebus,

        Mygdonides: ǁ illis ǁ ad Troiam ǁ forte diebus

        venerat, insano ǁ Cassandr(ae) incensus amore,

        et gener auxilium ǁ Priamo ǁ Phrygibusque ferebat,

345   infelix, ǁ qui non ǁ sponsae ǁ praecepta furentis

        audierit.*

     Quos ubi confertos ǁ auder(e) in ǁ proelia vidi,

        incipio ǁ super his: ǁ 'Iuvenes, ǁ fortissima frustra

        pectora, si ǁ vobis ǁ audent(em) extrema cupido

350   certa sequi, ǁ quae sit ǁ rebus ǁ fortuna videtis:

        Excesser(e) omnes, ǁ adytis ǁ arisque relictis,

        di, quibus imperi(um) hoc ǁ steterat; ǁ succurritis urbi

        incensae; ǁ moriamur ǁ et in ǁ medi(a) arma ruamus.

        Una salus ǁ victis, ǁ nullam ǁ sperare salutem.'

355   Sic animis ǁ iuvenum ǁ furor additus: ǁ inde, lupi ceu

        raptores ǁ atr(a) in ǁ nebula, ǁ quos ǁ improba ventris

        exegit ǁ caecos ǁ rabies, ǁ catulique relicti

        faucibus exspectant ǁ siccis, ǁ per ǁ tela, per hostis

        vadimus haud ǁ dubi(am) in ǁ mortem, ǁ mediaeque tenemus

360   urbis iter; ǁ nox atra ǁ cava ǁ circumvolat umbra.

        Quis clad(em) illius ǁ noctis, ǁ quis ǁ funera fando

        explicet, aut ǁ possit ǁ lacrimis aequare labores?

        Urbs antiqua ruit, ǁ multos ǁ dominata per annos;

        plurima perque vias ǁ sternuntur inertia passim

365   corpora, perque domos ǁ et religiosa deorum

        limina. Nec ǁ soli ǁ poenas ǁ dant ǁ sanguine Teucri;

        quond(am) etiam ǁ victis ǁ redit in ǁ praecordia virtus

        victoresque cadunt ǁ Danai: ǁ crudelis ubique

        luctus, ubique pavor, ǁ et plurima ǁ mortis imago.

370   Primus se, ǁ Danaum ǁ magna ǁ comitante caterva,

        Androgeos ǁ offert ǁ nobis, ǁ soci(a) agmina credens

        inscius, atqu(e) ultro ǁ verbis ǁ compellat amicis:

        'Festinate, viri: ǁ nam quae ǁ tam ǁ sera moratur

        segnities? ǁ Alii ǁ rapiunt ǁ incensa feruntque

375   Pergama; vos ǁ celsis ǁ nunc prim(um) a ǁ navibus itis.'

        Dixit et extemplo, ǁ nequ(e) enim ǁ responsa dabantur

        fida satis, ǁ sensit ǁ medios ǁ delapsus in hostis.

        Obstipuit, ǁ retroque ǁ pedem ǁ cum ǁ voce repressit:

        Inprovis(um) aspris ǁ veluti ǁ qui ǁ sentibus anguem

380   pressit humi ǁ nitens, ǁ trepidusque repente refugit

        Attollent(em) iras ǁ et caerula ǁ colla tumentem;

        haud secus Androgeos ǁ visu ǁ tremefactus abibat.

        Inruimus, ǁ densis ǁ et circumfundimur armis,

        ignarosque loci ǁ pass(im) et ǁ formidine captos

385   sternimus: adspirat ǁ primo ǁ fortuna labori.

     Atqu(e) hic success(u) exsultans ǁ animisque Coroebus,

        'O socii, ǁ qua prim(a)' inquit ǁ 'fortuna salutis

        monstrat iter, ǁ quoqu(e) ostendit ǁ se ǁ dextra, sequamur

        mutemus ǁ clipeos, ǁ Danaumqu(e) insignia nobis

390   aptemus: ǁ dolus an ǁ virtus, ǁ quis in ǁ hoste requirat?

        Arma dabunt ǁ ipsi.' ǁ Sic fatus, deinde comantem

        Androgei ǁ galeam ǁ clipeiqu(e) insigne decorum

        induitur, ǁ lateriqu(e) Argiv(um) accommodat ensem.

        Hoc Rhipeus, ǁ hoc ipse ǁ Dymas ǁ omnisque iuventus

395   laeta facit; ǁ spoliis ǁ se quisque recentibus armat.

        Vadimus immixti ǁ Danais ǁ haud ǁ numine nostro,

        multaque per ǁ caecam ǁ congressi ǁ proelia noctem

        conserimus, ǁ multos ǁ Danaum ǁ demittimus Orco.

        Diffugiunt ǁ ali(i) ad ǁ navis, ǁ et ǁ litora cursu

400   fida petunt: ǁ pars ingentem ǁ formidine turpi

        scandunt rursus equ(um) et ǁ nota ǁ conduntur in alvo.

              Heu nihil invitis ǁ fas quemquam ǁ fidere divis!

        Ecce trahebatur ǁ passis ǁ Priameia virgo

        crinibus a ǁ templo ǁ Cassandr(a) adytisque Minervae,

405   ad caelum ǁ tendens ǁ ardentia ǁ lumina frustra, --

        lumina, nam ǁ teneras ǁ arcebant ǁ vincula palmas.

        Non tulit hanc ǁ speciem ǁ furiata ǁ mente Coroebus,

        et sese ǁ medi(um) iniecit ǁ periturus in agmen.

        Consequimur ǁ cunct(i) et ǁ densis ǁ incurrimus armis.

410   Hic prim(um) ex ǁ alto ǁ delubri ǁ culmine telis

        Nostror(um) obruimur, ǁ oriturque miserrima caedes

        armorum ǁ faci(e) et ǁ Graiar(um) errore iubarum.

        Tum Danai ǁ gemit(u) atqu(e) ereptae ǁ virginis ira

        undique collect(i) invadunt, ǁ acerrimus Aiax,

415   et gemin(i) Atridae, ǁ Dolopumqu(e) exercitus omnis;

        adversi ǁ rupto ǁ ceu quondam ǁ turbine venti

        confligunt, ǁ Zephyrusque ǁ Notusqu(e) et ǁ laetus Eois

        Eurus equis; ǁ stridunt ǁ silvae, ǁ saevitque tridenti

        spumeus atqu(e) imo ǁ Nereus ǁ ciet ǁ aequora fundo.

420   Ill(i) etiam, ǁ si quos ǁ obscura ǁ nocte per umbram

        fudimus insidiis ǁ totaqu(e) agitavimus urbe,

        apparent; ǁ primi ǁ clipeos ǁ mentitaque tela

        adgnoscunt, ǁ atqu(e) ora ǁ sono ǁ discordia signant.

        Ilicet obruimur ǁ numero; ǁ primusque Coroebus

425   Penelei ǁ dextra ǁ div(ae) armipotentis ad aram

        procumbit; ǁ cadit et ǁ Rhipeus, ǁ iustissimus unus

        qui fuit in ǁ Teucris ǁ et servantissimus aequi:

        dis aliter ǁ visum; ǁ pereunt ǁ Hypanisque Dymasque

        confix(i) a ǁ sociis; ǁ nec te ǁ tua ǁ plurima, Panthu,

430   labentem ǁ pietas ǁ nec ǁ Apollinis ǁ infula texit.

        Iliaci ǁ cineres ǁ et flamm(a) extrema meorum,

        testor, in occasu ǁ vestro ǁ nec ǁ tela nec ullas

        vitavisse vices ǁ Dana(um) et, ǁ si ǁ fata fuissent

        ut caderem, ǁ meruisse ǁ manu. ǁ Divellimur inde,

435   Iphitus et ǁ Pelias ǁ mecum, ǁ quor(um) Iphitus aevo

        iam gravior, ǁ Pelias ǁ et volnere ǁ tardus Ulixi;

        protinus ad ǁ sedes ǁ Priami ǁ clamore vocati.

 

*unvollständiger Vers (insgesamt 58 in der Aeneis)

 


 

HOME  Home         VERSLEHRE  Verslehre