Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


VERGIL, Aeneis 1, 643 - 756
 

Venus plant eine Täuschung der Dido und ersetzt Ascanius durch ihren Sohn Cupido

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

        Aeneas ǁ – nequ(e) enim ǁ patrius ǁ consistere mentem

        passus amor ǁ – rapid(um) ad ǁ navis ǁ praemittit Achaten,

645   Ascanio ǁ ferat haec, ǁ ipsumqu(e) ad ǁ moenia ducat;

        omnis in Ascanio ǁ cari ǁ stat ǁ cura parentis.

        Munera praetere(a), Iliacis ǁ erepta ruinis,

        ferre iubet, ǁ pallam ǁ signis ǁ auroque rigentem,

        et circumtextum ǁ croceo ǁ velamen acantho,

650   ornatus ǁ Argiv(ae) Helenae, ǁ quos ǁ illa Mycenis,

        Pergama cum ǁ peteret ǁ inconcessosqu(e) hymenaeos,

        extulerat, ǁ matris ǁ Ledae ǁ mirabile donum:

        praeterea ǁ sceptr(um), Ilione ǁ quod ǁ gesserat olim,

        maxima natarum ǁ Priami, ǁ colloque monile

655   bacat(um) et duplicem ǁ gemmis ǁ auroque coronam.

Haec celerans ǁ it(a) ad ǁ naves ǁ tendebat Achates.

     At Cytherea novas ǁ artes, ǁ nova ǁ pectore versat

        Consili(a), ut ǁ faciem ǁ mutatus et ǁ ora Cupido

        pro dulc(i) Ascanio ǁ veniat, ǁ donisque furentem

660   incendat ǁ regin(am), atqu(e) ossibus ǁ implicet ignem;

        qu quippe domum ǁ timet ambiguam ǁ Tyriosque bilinguis;

        urit atrox ǁ Iun(o) et ǁ sub noctem ǁ cura recursat.

        Erg(o) his aligerum ǁ dictis ǁ adfatur Amorem:

     'Nate, meae ǁ vires, ǁ mea magna potentia solus,

665   nate, patris ǁ summi ǁ qui tela Typhoia temnis,

        ad te confugi(o) et ǁ supplex ǁ tua ǁ numina posco.

        Frater ut Aeneas ǁ pelago ǁ tuus ǁ omnia circum

        litora iactetur ǁ odiis ǁ Iunonis iniquae,

        nota tib(i) et ǁ nostro ǁ doluisti ǁ saepe dolore.

670   Hunc Phoenissa tenet ǁ Dido ǁ blandisque moratur

        vocibus; et ǁ vereor, ǁ quo se ǁ Iunonia vertant

        hospiti(a); haud ǁ tanto ǁ cessabit ǁ cardine rerum.

        Quocirca caper(e) ante ǁ dolis ǁ et ǁ cingere flamma

        reginam ǁ meditor, ǁ ne quo ǁ se ǁ numine mutet,

675   sed magn(o) Aeneae ǁ mecum ǁ teneatur amore.

        Qua facer(e) id ǁ possis, ǁ nostram ǁ nunc ǁ accipe mentem.

        Regius accitu ǁ cari ǁ genitoris ad urbem

        Sidoniam ǁ puer ire ǁ parat, ǁ mea ǁ maxima cura,

        dona ferens, ǁ pelag(o) et ǁ flammis ǁ restantia Troiae:

680   hunc ego sopitum ǁ somno ǁ super ǁ alta Cythera

aut super Idalium ǁ sacrata ǁ sede recondam,

        ne qua scire dolos ǁ mediusv(e) occurrere possit.

        Tu faci(em) illius ǁ noctem ǁ non ǁ amplius unam

        falle dol(o) et ǁ notos ǁ pueri ǁ puer ǁ indue voltus,

685   ut, cum te ǁ gremi(o) accipiet ǁ laetissima Dido

        regalis ǁ inter ǁ mensas ǁ laticemque Lyaeum,

        cum dabit amplexus ǁ atqu(e) oscula ǁ dulcia figet,

        occult(um) inspires ǁ ignem ǁ fallasque veneno.'

     Paret Amor ǁ dictis ǁ carae ǁ genetricis et alas

690   exuit et ǁ gressu ǁ gaudens ǁ incedit Iuli.

        At Venus Ascanio ǁ placidam ǁ per ǁ membra quietem

        inrigat et ǁ fotum ǁ gremio ǁ dea ǁ tollit in altos

        Idaliae ǁ lucos, ǁ ubi mollis amaracus illum

        floribus et ǁ dulc(i) adspirans complectitur umbra.

695   Iamqu(e) ibat ǁ dicto ǁ parens ǁ et ǁ dona Cupido

        regia portabat ǁ Tyriis, ǁ duce ǁ laetus Achate.

        Cum venit, aulaeis ǁ iam se ǁ regina superbis

        aurea composuit ǁ sponda ǁ mediamque locavit.

        Iam pater Aeneas ǁ et iam ǁ Troiana iuventus

700   conveniunt, ǁ stratoque ǁ super ǁ discumbitur ostro.

        Dant famuli ǁ manibus ǁ lymphas, ǁ Cereremque canistris

        expediunt, ǁ tonsisque ǁ ferunt ǁ mantelia villis.

        Quinquagint(a) intus ǁ famulae, ǁ quibus ǁ ordine longam

        cura penum ǁ struer(e) et ǁ flammis ǁ adolere Penatis;

705   cent(um) aliae ǁ totidemque ǁ pares ǁ aetate ministri,

        qui dapibus ǁ mensas ǁ onerent ǁ et ǁ pocula ponant.

        Nec non et ǁ Tyrii ǁ per limina ǁ laeta frequentes

        convenere, toris ǁ iussi ǁ discumbere pictis.

        Mirantur ǁ don(a) Aeneae, ǁ mirantur Iulum

710   flagrantisque dei ǁ voltus ǁ simulataque verba,

        [pallamqu(e) et ǁ pictum ǁ croceo ǁ velamen acantho.]

        Praecipu(e) infelix, ǁ pesti ǁ devota futurae,

        expleri ǁ mentem ǁ nequit ardescitque tuendo

        Phoeniss(a) et ǁ pariter ǁ puero ǁ donisque movetur.

715   Ill(e) ubi complex(u) Aeneae ǁ colloque pependit

        et magnum ǁ fals(i) implevit ǁ genitoris amorem,

        reginam ǁ petit haec ǁ oculis, ǁ haec ǁ pectore toto

        haeret et interdum ǁ gremio ǁ fovet, ǁ inscia Dido,

        insidat ǁ quantus ǁ miserae ǁ deus; ǁ at memor ille

720   matris Acidaliae ǁ paulat(im) abolere Sychaeum

        incipit et ǁ vivo ǁ temptat ǁ praeverter(e) amore

        iam pridem ǁ resides ǁ animos ǁ desuetaque corda.

     Postquam prima quies ǁ epulis, ǁ mensaeque remotae,

        crateras ǁ magnos ǁ statuunt ǁ et ǁ vina coronant.

725   Fit strepitus ǁ tectis, ǁ vocemque per ǁ ampla volutant

        atria; dependent ǁ lychni ǁ laquearibus aureis

        incens(i) et noctem ǁ flammis ǁ funalia vincunt.

        Hic regina gravem ǁ gemmis ǁ auroque poposcit

        implevitque mero ǁ pateram, ǁ quam ǁ Belus et omnes

730   a Belo ǁ soliti; ǁ tum facta silentia tectis:

        'Iuppiter, hospitibus ǁ nam te ǁ dare ǁ iura loquuntur,

        hunc laetum ǁ Tyriisque ǁ diem ǁ Troiaque profectis

        esse velis, ǁ nostrosqu(e) huius ǁ meminisse minores.

        Adsit laetitiae ǁ Bacchus ǁ dator, ǁ et bona Iuno;

735   et vos, O, ǁ coetum, ǁ Tyrii, ǁ celebrate faventes.'

        Dixit et in ǁ mensam ǁ laticum ǁ libavit honorem,

        primaque, libato, ǁ summo ǁ tenus ǁ attigit ore,

        tum Bitiae ǁ dedit increpitans; ǁ ill(e) impiger hausit

        spumantem ǁ pater(am) et ǁ pleno ǁ se ǁ proluit auro

740   post alii ǁ proceres. ǁ Cithara ǁ crinitus Iopas

        personat aurata, ǁ docuit ǁ quem ǁ maximus Atlas.

        Hic canit errantem ǁ lunam ǁ solisque labores;

        und(e) hominum ǁ genus et ǁ pecudes; ǁ und(e) imber et ignes;

        Arcturum ǁ pluviasqu(e) Hyadas ǁ geminosque Triones;

745   quid tant(um) Oceano ǁ properent ǁ se ǁ tinguere soles

        hiberni, ǁ vel quae ǁ tardis ǁ mora ǁ noctibus obstet.

        Ingeminant ǁ plausu ǁ Tyrii, ǁ Troesque sequuntur.

        Nec non et ǁ vario ǁ noctem ǁ sermone trahebat

        infelix ǁ Dido, ǁ longumque ǁ bibebat amorem,

750   multa super ǁ Priamo ǁ rogitans, ǁ super ǁ Hectore multa;

        nunc quibus Aurorae ǁ venisset ǁ filius armis,

        nunc quales ǁ Diomedis ǁ equi, ǁ nunc ǁ quantus Achilles.

        'Imm(o) ag(e) et a ǁ prima ǁ dic, hospes, origine nobis

        insidias,' ǁ inquit, ǁ 'Danaum, ǁ casusque tuorum,

755   erroresque tuos; ǁ nam te ǁ iam ǁ septima portat

        omnibus errantem ǁ terris ǁ et ǁ fluctibus aestas.'

 


 

HOME  Home         VERSLEHRE  Verslehre