Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


VERGIL, Aeneis 2, 57 – 200

Sinon

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

        Ecce, manus ǁ iuven(em) interea ǁ post ǁ terga revinctum

        pastores ǁ magn(o) ad ǁ regem ǁ clamore trahebant

        Dardanidae, ǁ qui s(e) ignotum ǁ venientibus ultro,

60     hoc ips(um) ut ǁ strueret ǁ Troiamqu(e) aperiret Achivis,

        obtulerat, ǁ fidens ǁ anim(i) atqu(e) in utrumque paratus,

        seu versare dolos, ǁ seu cert(ae) occumbere morti.

        Undique visendi ǁ studio ǁ Troiana iuventus

        circumfusa ruit, ǁ certantqu(e) inludere capto.

65     Accipe nunc ǁ Dana(um) insidias et ǁ crimin(e) ab uno

        disc(e) omnes.* ǁ

    Namqu(e) ut conspect(u) in ǁ medio ǁ turbatus, inermis

        constitit atqu(e) oculis ǁ Phrygi(a) agmina ǁ circumspexit:

        'Heu, quae nunc ǁ tellus' ǁ inquit ǁ 'quae m(e) aequora possunt

70     acciper(e)? Aut ǁ quid iam ǁ misero ǁ mihi ǁ denique restat,

        cui nequ(e) apud ǁ Danaos ǁ usquam ǁ locus, ǁ et super ipsi

        Dardanid(ae) infensi ǁ poenas ǁ cum ǁ sanguine poscunt?'

        Quo gemitu ǁ convers(i) animi, ǁ compressus et omnis

        impetus. Hortamur ǁ fari; ǁ quo ǁ sanguine cretus,

75     quidve ferat, ǁ memoret, ǁ quae sit ǁ fiducia capto.

        [Ill(e) haec, deposita ǁ tandem ǁ formidine, fatur:]

    'Cunct(a) equidem ǁ tibi, Rex, ǁ fuerit ǁ quodcumque, fatebor

        Ver(a), inquit; ǁ neque m(e) Argolica ǁ de ǁ gente negabo:

        hoc primum; ǁ nec, si ǁ miserum ǁ Fortuna Sinonem

80     finxit, van(um) etiam ǁ mendacemqu(e) improba finget.

        Fand(o) aliquod ǁ si forte ǁ tuas ǁ pervenit ad auris

        Belidae ǁ nomen ǁ Palamedis et ǁ incluta fama

        gloria, quem ǁ falsa ǁ sub proditione Pelasgi

        insont(em) infand(o) indicio, ǁ quia ǁ bella vetabat,

85     demisere neci, ǁ nunc cassum ǁ lumine lugent.

        Illi me comit(em) et ǁ consanguinitate propinquum

        pauper in arma pater ǁ primis ǁ huc ǁ misit ab annis,

        dum stabat ǁ regn(o) incolumis regumque vigebat

        consiliis, ǁ et nos ǁ aliquod ǁ nomenque decusque

90     gessimus. Invidia ǁ postquam ǁ pellacis Ulixi --

        haud ignota loquor ǁ -- superis ǁ concessit ab oris,

        adflictus ǁ vit(am) in ǁ tenebris ǁ luctuque trahebam,

        et cas(um) insontis ǁ mec(um) indignabar amici.

        Nec tacui ǁ demens, ǁ et me, ǁ fors ǁ si qua tulisset,

95     si patrios ǁ umquam ǁ remeassem ǁ victor ad Argos,

        promis(i) ultor(em) et ǁ verbis ǁ odi(a) aspera movi.

        Hinc mihi prima mali ǁ labes, ǁ hinc ǁ semper Ulixes

        criminibus ǁ terrere ǁ novis, ǁ hinc ǁ spargere voces

        in volg(um) ambiguas, ǁ et quaerere ǁ conscius arma.

100   Nec requievit enim, ǁ donec, ǁ Calchante ministro --

        sed quid eg(o) haec ǁ autem ǁ nequiqu(am) ingrata revolvo?

        Quidve moror, ǁ s(i) omnis ǁ un(o) ordin(e) habetis Achivos,

        idqu(e) audire sat est? ǁ Iamdudum ǁ sumite poenas,

        hoc Ithacus ǁ velit et ǁ magno ǁ mercentur Atridae.'

105   Tum ver(o) ardemus ǁ scitar(i) et ǁ quaerere causas,

        ignari scelerum ǁ tantor(um) artisque Pelasgae.

        Prosequitur ǁ pavitans, ǁ et ficto ǁ pectore fatur:

    'Saepe fugam ǁ Danai ǁ Troia ǁ cupiere relicta

        Molir(i) et ǁ longo ǁ fessi ǁ discedere bello;

110   fecissentqu(e) utinam! ǁ Saep(e) illos ǁ aspera ponti

        interclusit hiemps, ǁ et terruit ǁ Auster euntis.

        Praecipue, ǁ cum i(am) hic ǁ trabibus ǁ contextus acernis

        staret equus, ǁ toto ǁ sonuerunt ǁ aethere nimbi.

        Suspens(i) Eurypylum ǁ scitant(em) oracula Phoebi

115   mittimus, isqu(e) adytis ǁ haec tristia ǁ dicta reportat:

        ''Sanguine placastis ǁ ventos ǁ et ǁ virgine caesa,

        cum prim(um) Iliacas, ǁ Danai, ǁ venistis ad oras;

        sanguine quaerendi ǁ reditus, ǁ animaque litandum

        Argolica.'' ǁ Volgi ǁ quae vox ǁ ut ǁ venit ad auris,

120   obstipuer(e) animi, ǁ gelidusque per ǁ ima cucurrit

        ossa tremor, ǁ cui fata ǁ parent, ǁ quem ǁ poscat Apollo.

    'Hic Ithacus ǁ vatem ǁ magno ǁ Calchanta tumultu

        protrahit in ǁ medios; ǁ quae sint ǁ ea ǁ numina divom,

        flagitat; et ǁ mihi iam ǁ multi ǁ crudele canebant

125   artificis ǁ scelus et ǁ taciti ǁ ventura videbant.

        Bis quinos ǁ silet ille ǁ dies, ǁ tectusque recusat

        prodere voce sua ǁ quemqu(am) aut ǁ opponere morti.

        Vix tandem, ǁ magnis ǁ Ithaci ǁ clamoribus actus,

        composito ǁ rumpit ǁ voc(em) et ǁ me ǁ destinat arae.

130   Adsenser(e) omnes, ǁ et, quae ǁ sibi ǁ quisque timebat,

        unius in ǁ miser(i) exitium ǁ conversa tulere.

        Iamque dies ǁ infand(a) aderat; ǁ mihi ǁ sacra parari,

        et salsae ǁ fruges, ǁ et circum ǁ tempora vittae:

        eripui, ǁ fateor, ǁ leto ǁ m(e) et ǁ vincula rupi,

135   limosoque lacu ǁ per noct(em) obscurus in ulva

        delitui, ǁ dum vela ǁ darent, ǁ si ǁ forte dedissent.

        Nec mihi iam ǁ patri(am) antiquam ǁ spes ǁ ulla videndi,

        nec dulcis ǁ natos ǁ exoptatumque parentem;

        quos illi fors ǁ et poenas ǁ ob ǁ nostra reposcent

140   effugi(a) et ǁ culp(am) hanc ǁ miserorum ǁ morte piabunt.

        Quod te per ǁ superos ǁ et conscia ǁ numina veri,

        per si qua (e)st ǁ quae restet ǁ adhuc ǁ mortalibus usquam

        intemerata fides, ǁ oro, ǁ miserere laborum

        tantorum, ǁ miserer(e) animi ǁ non ǁ digna ferentis.'

145   His lacrimis ǁ vitam ǁ damus et ǁ miserescimus ultro.

        Ipse viro ǁ primus ǁ manicas ǁ atqu(e) arta levari

        vincla iubet ǁ Priamus, ǁ dictisqu(e) ita ǁ fatur amicis:

        'Quisquis es, amissos ǁ hinc i(am) obliviscere Graios;

        noster eris, ǁ mihiqu(e) haec ǁ edissere ǁ vera roganti:

150   Quo mol(em) hanc ǁ immanis ǁ equi ǁ statuere? Quis auctor?

        Quidve petunt? ǁ Quae religi(o), aut ǁ quae ǁ machina belli?'

        Dixerat. Ille, dolis ǁ instructus et ǁ arte Pelasga,

        sustulit exutas ǁ vinclis ǁ ad ǁ sidera palmas:

    'Vos, aetern(i) ignes, ǁ et non ǁ violabile vestrum

155   testor numen' ait ǁ 'vos ar(ae) ensesque nefandi,

        quos fugi, ǁ vittaeque ǁ deum, ǁ quas ǁ hostia gessi:

        fas mihi Graiorum ǁ sacrata resolvere iura,

        fas odisse viros, ǁ atqu(e) omnia ǁ ferre sub auras,

        si qua tegunt; ǁ teneor ǁ patriae ǁ nec ǁ legibus ullis.

160   Tu modo promissis ǁ maneas, ǁ servataque serves

        Troia fidem, ǁ si vera ǁ feram, ǁ si ǁ magna rependam.

    'Omnis spes ǁ Dana(um) et ǁ coepti ǁ fiducia belli

        Palladis auxiliis ǁ semper ǁ stetit. ǁ Impius ex quo

        Tydides ǁ sed enim ǁ scelerumqu(e) inventor Ulixes,

165   fatal(e) adgressi ǁ sacrat(o) avellere templo

        Palladium, ǁ caesis ǁ summae ǁ custodibus arcis,

        corripuere sacr(am) effigiem, ǁ manibusque cruentis

        virgineas ǁ ausi ǁ divae ǁ contingere vittas;

        ex illo ǁ fluer(e) ac ǁ retro ǁ sublapsa referri

170   spes Danaum, ǁ fractae ǁ vires, ǁ aversa deae mens.

        Nec dubiis ǁ ea signa ǁ dedit ǁ Tritonia monstris.

        Vix positum ǁ castris ǁ simulacr(um), arsere coruscae

        luminibus ǁ flamm(ae) arrectis, ǁ salsusque per artus

        sudor iit, ǁ terqu(e) ipsa ǁ solo ǁ - mirabile dictu -

175   emicuit, ǁ parmamque ǁ ferens ǁ hastamque trementem.

    'Extemplo ǁ temptanda ǁ fuga ǁ canit ǁ aequora Calchas,

        nec poss(e) Argolicis ǁ exscindi ǁ Pergama telis,

        omina ni ǁ repetant ǁ Argis, ǁ numenque reducant,

        quod pelag(o) et ǁ curvis ǁ sec(um) avexere carinis.

180   Et nunc, quod ǁ patrias ǁ vento ǁ petiere Mycenas,

        arma deosque parant ǁ comites, ǁ pelagoque remenso

        improvis(i) aderunt: ǁ ita digerit ǁ omina Calchas.

        Hanc pro Palladio ǁ moniti, ǁ pro ǁ numine laeso

        effigiem ǁ statuere, ǁ nefas ǁ quae ǁ triste piaret.

185   Hanc tamen immensam ǁ Calchas ǁ attollere molem

        roboribus textis ǁ caeloqu(e) educere iussit,

        ne recipi ǁ portis, ǁ aut duc(i) in ǁ moenia possit,

        neu popul(um) antiqua ǁ sub religione tueri.

        Nam si vestra manus ǁ violasset ǁ dona Minervae,

190   tum magn(um) exitium ǁ - quod di ǁ prius ǁ omen in ipsum

        convertant! ǁ – Priam(i) imperio ǁ Phrygibusque futurum;

        sin manibus ǁ vestris ǁ vestr(am) ascendisset in urbem,

        ultr(o) Asiam ǁ magno ǁ Pelope(a) ad ǁ moenia bello

        ventur(am) et ǁ nostros ǁ ea fata manere nepotes.'

195   Talibus insidiis ǁ periuriqu(e) arte Sinonis

        credita res, ǁ captique ǁ dolis ǁ lacrimisque coactis,

        quos neque Tydides, ǁ nec Larisaeus Achilles,

        non anni ǁ domuere ǁ decem, ǁ non ǁ mille carinae.

        Hic aliud ǁ maius ǁ miseris ǁ multoque tremendum

200   obicitur ǁ magis, atqu(e) improvida ǁ pectora turbat.

 

*unvollständiger Vers (insgesamt 58 in der Aeneis)

 


 

HOME  Home         VERSLEHRE  Verslehre