Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


VERGIL, Aeneis 1, 415 - 493

Aeneas kommt nach Karthago

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

 

415   Ipsa Paphum ǁ sublimis ǁ abit, ǁ sedesque revisit

        laeta suas, ǁ ubi templ(um) illi, ǁ centumque Sabaeo

        ture calent ǁ arae, ǁ sertisque recentibus halant.

            Corripuere vi(am) interea, ǁ qua ǁ semita monstrat.

        Iamqu(e) ascendebant ǁ collem, ǁ qui ǁ plurimus urbi

420   imminet, adversasqu(e) adspectat ǁ desuper arces.

        Miratur ǁ mol(em) Aeneas, magalia quondam,

        miratur ǁ portas ǁ strepitumqu(e) et ǁ strata viarum.

        Instant ardentes ǁ Tyrii ǁ pars ǁ ducere muros,

        moliriqu(e) arc(em) et ǁ manibus ǁ subvolvere saxa,

425   pars optare locum ǁ tect(o) et ǁ concludere sulco.

        [Iura magistratusque ǁ legunt ǁ sanctumque senatum;]

        hic portus ǁ ali(i) effodiunt; ǁ hic ǁ alta theatris

        fundamenta locant ǁ ali(i), immanisque columnas

        rupibus excidunt, ǁ scaenis ǁ decor(a) alta futuris.

430   Qualis apes ǁ aestate ǁ nova ǁ per ǁ florea rura

        exercet ǁ sub sole ǁ labor, ǁ cum ǁ gentis adultos

        educunt ǁ fetus, ǁ aut cum ǁ liquentia mella

        stipant et ǁ dulci ǁ distendunt ǁ nectare cellas,

        aut oner(a) accipiunt ǁ venient(um), aut ǁ agmine facto

435   ignavom ǁ fucos ǁ pecus a ǁ praesepibus arcent:

        fervet opus, ǁ redolentque ǁ thymo ǁ fragrantia mella.

        'O fortunati, ǁ quorum ǁ iam ǁ moenia surgunt!'

        Aeneas ǁ ait et ǁ fastigia ǁ suspicit urbis.

        Infert se ǁ saeptus ǁ nebula, mirabile dictu,

440   per medios, ǁ miscetque ǁ viris, ǁ neque ǁ cernitur ulli.

            Lucus in urbe fuit ǁ media, ǁ laetissimus umbra,

        quo primum ǁ iactat(i) undis ǁ et ǁ turbine Poeni

        effodere loco ǁ signum, ǁ quod ǁ regia Iuno

        monstrarat, ǁ caput acris ǁ equi; ǁ sic ǁ nam fore bello

445   egregi(am) et ǁ facilem ǁ victu ǁ per ǁ saecula gentem.

        Hic templum ǁ Iunon(i) ingens ǁ Sidonia Dido

        condebat, ǁ donis ǁ opulent(um) et ǁ numine divae,

        aerea cui ǁ gradibus ǁ surgebant ǁ limina, nexaequ(e)

        aere trabes, ǁ foribus ǁ cardo ǁ stridebat aenis.

450   Hoc prim(um) ǁ in luco ǁ nova res ǁ oblata timorem

        leniit, hic ǁ prim(um) Aeneas ǁ sperare salutem

        ausus et adflictis ǁ melius ǁ confidere rebus.

        Namque sub ingenti ǁ lustrat ǁ dum ǁ singula templo,

        regin(am) opperiens, ǁ dum, quae ǁ fortuna sit urbi,

455   artificumque manus ǁ inter ǁ s(e) operumque laborem

        miratur, ǁ videt Iliacas ǁ ex ǁ ordine pugnas,

        bellaque iam ǁ fama ǁ totum ǁ volgata per orbem,

        Atridas, ǁ Priamumqu(e) et saev(um) ambobus Achillem.

        Constitit et ǁ lacrimans, ǁ 'Quis iam ǁ locus' ǁ inquit 'Achate,

460   quae regi(o) in ǁ terris ǁ nostri ǁ non ǁ plena laboris?

        En Priamus! ǁ Sunt hic ǁ etiam ǁ sua ǁ praemia laudi;

        sunt lacrimae ǁ rer(um) et ǁ mentem ǁ mortalia tangunt.

        Solve metus; ǁ feret haec ǁ aliquam ǁ tibi ǁ fama salutem.'

        Sic ait, atqu(e) animum ǁ pictura ǁ pascit inani,

465   multa gemens, ǁ largoqu(e) umectat ǁ flumine voltum.

            Namque videbat, uti ǁ bellantes ǁ Pergama circum

        hac fugerent ǁ Graii, ǁ premeret ǁ Troiana iuventus,

        hac Phryges, instaret ǁ curru ǁ cristatus Achilles.

        Nec procul hinc ǁ Rhesi ǁ niveis ǁ tentoria velis

470   adgnoscit ǁ lacrimans, ǁ primo ǁ quae ǁ prodita somno

        Tydides ǁ multa ǁ vastabat ǁ caede cruentus,

        ardentisqu(e) avertit ǁ equos ǁ in ǁ castra, prius quam

        pabula gustassent ǁ Troiae ǁ Xanthumque bibissent.

        Part(e) alia ǁ fugiens ǁ amissis ǁ Troilus armis,

475   infelix ǁ puer atqu(e) impar ǁ congressus Achilli,

        fertur equis, ǁ curruqu(e) haeret ǁ resupinus inani,

        lora tenens ǁ tamen; huic ǁ cervixque comaeque trahuntur

        per terr(am) et ǁ versa ǁ pulvis ǁ inscribitur hasta.

        Intere(a) ad ǁ templum ǁ non aequae ǁ Palladis ibant

480   crinibus Iliades ǁ passis ǁ peplumque ferebant,

        suppliciter ǁ tristes ǁ et tunsae ǁ pectora palmis;

        diva solo ǁ fixos ǁ oculos ǁ aversa tenebat.

        Ter circ(um) Iliacos ǁ raptaverat ǁ Hectora muros,

        exanimumqu(e) auro ǁ corpus ǁ vendebat Achilles.

485   Tum ver(o) ingentem ǁ gemitum ǁ dat ǁ pector(e) ab imo,

        ut spoli(a), ut ǁ currus, ǁ utqu(e) ipsum ǁ corpus amici,

        tendentemque manus ǁ Priamum ǁ conspexit inermis.

        Se quoque principibus ǁ permixt(um) adgnovit Achivis,

        Eoasqu(e) acies ǁ et nigri ǁ Memnonis arma.

490   Ducit Amazonidum ǁ lunatis ǁ agmina peltis

        Penthesilea furens, ǁ mediisqu(e) in ǁ milibus ardet,

        aurea subnectens ǁ exsertae ǁ cingula mammae,

        bellatrix, ǁ audetque ǁ viris ǁ concurrere virgo.

 

 


 

HOME  Home         VERSLEHRE  Verslehre