Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


VERGIL, Aeneis 1 254 - 296

Jupiter prophezeit Venus die Zukunft

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

Olli subridens ǁ hominum ǁ sator ǁ atque deorum,

255   voltu, quo ǁ caelum ǁ tempestatesque serenat,

oscula libavit ǁ natae, ǁ de(h)inc* ǁ talia fatur:

'Parce metu, ǁ Cytherea: ǁ manent immota tuorum

fata tibi; ǁ cernes ǁ urb(em) et ǁ promissa Lavini

moenia, sublimemque ǁ feres ǁ ad ǁ sidera caeli

260   magnanim(um) Aenean; ǁ neque me ǁ sententia vertit.

Hic tibi - fabor enim, ǁ quand(o) haec ǁ te ǁ cura remordet,

longius et ǁ volvens ǁ fator(um) arcana movebo -

bell(um) ingens ǁ geret Italia, ǁ populosque feroces

contundet, ǁ moresque ǁ viris ǁ et ǁ moenia ponet,

265   tertia dum ǁ Latio ǁ regnantem ǁ viderit aestas,

ternaque transierint ǁ Rutulis ǁ hiberna subactis.

At puer Ascanius, ǁ cui nunc ǁ cognomen Iulo

additur, -- Ilus erat, ǁ dum res ǁ stetit ǁ Ilia regno, --

triginta ǁ magnos ǁ volvendis ǁ mensibus orbis

270   imperi(o) explebit, ǁ regnumqu(e) ab ǁ sede Lavini

transferet et ǁ longam ǁ multa ǁ vi muniet Albam.

Hic iam ter ǁ centum ǁ totos ǁ regnabitur annos

gente sub Hectorea, ǁ donec ǁ regina sacerdos,

Marte gravis, ǁ geminam ǁ partu ǁ dabit ǁ Ilia prolem.

275   Inde lupae ǁ fulvo ǁ nutricis ǁ tegmine laetus

Romulus excipiet ǁ gent(em) et ǁ Mavortia condet

moenia, Romanosque ǁ suo ǁ de ǁ nomine dicet.

His ego nec ǁ metas ǁ rerum ǁ nec ǁ tempora pono;

imperium ǁ sine fine ǁ dedi. ǁ Quin ǁ aspera Iuno,

280   quae mare nunc ǁ terrasque ǁ metu ǁ caelumque fatigat,

consili(a) in ǁ melius ǁ referet, ǁ mecumque fovebit

Romanos ǁ rerum ǁ dominos ǁ gentemque togatam:

sic placitum. ǁ Veniet ǁ lustris ǁ labentibus aetas,

cum domus Assaraci ǁ Phthiam ǁ clarasque Mycenas

285   servitio ǁ premet, ac ǁ victis ǁ dominabitur Argis.

Nascetur ǁ pulchra ǁ Troianus origine Caesar,

imperi(um) oceano, ǁ famam ǁ qui ǁ terminet astris, --

Iulius, a ǁ magno ǁ demissum ǁ nomen Iulo.

Hunc t(u) olim ǁ caelo, ǁ spoliis ǁ Orientis onustum,

290   accipies ǁ secura; ǁ vocabitur ǁ hic quoque votis.

Aspera tum ǁ positis ǁ mitescent ǁ saecula bellis;

cana Fides, ǁ et Vesta, ǁ Remo ǁ cum ǁ fratre Quirinus,

iura dabunt; ǁ dirae ǁ ferr(o) et ǁ compagibus artis

claudentur ǁ Belli ǁ portae; ǁ Furor ǁ impius intus,

295   saeva sedens ǁ super arm(a) et ǁ centum vinctus aenis

post tergum ǁ nodis, ǁ fremet horridus ǁ ore cruento.'

 

*Synizese: deinc wird hier einsilbig gelesen

 

 


 

HOME  Home         VERSLEHRE  Verslehre