Vergil, Aeneis II, 506
- 566Das Schicksal des Priamos
Hexameter
Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !
Sprechpausen (Zäsuren):
1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres
(caesura semiternaria) ǁ2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres
(caesura semiquinaria) ǁ3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur (κατὰ τρίτον τροχαῖον)
ǁ4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres
(caesura semiseptenaria) ǁ5. - Pause nach dem 4. Fuß :
bukolische Diärese ǁ
Forsitan et ǁ Priami ǁ fuerint, ǁ quae ǁ fata requiras.
Urbis uti ǁ captae ǁ casum ǁ convolsaque vidit
limina tector(um) et ǁ medi(um) in ǁ penetralibus hostem,
arma diu ǁ senior ǁ desueta trementibus aevo
510 circumdat ǁ nequiqu(am) umeris ǁ et inutile ferrum
cingitur ac ǁ densos ǁ fertur ǁ moriturus in hostis.
Aedibus in ǁ mediis ǁ nudoque sub ǁ aetheris axe
ingens ara fuit ǁ iuxtaque veterrima laurus,
incumbens ǁ ar(ae) atqu(e) umbra ǁ complexa Penatis.
515 Hic Hecub(a) et ǁ natae ǁ nequiqu(am) altaria circum,
praecipites ǁ atra ǁ ceu tempestate columbae,
condens(ae) et ǁ div(om) amplexae ǁ simulacra sedebant.
Ips(um) autem ǁ sumptis ǁ Priamum ǁ iuvenalibus armis
ut vidit, ǁ 'Quae mens ǁ tam dira, miserrime coniunx,
520 impulit his ǁ cingi ǁ telis? ǁ Aut ǁ quo ruis?' inquit;
'Non tal(i) auxilio ǁ nec defensoribus istis
tempus eget, ǁ non, s(i) ipse ǁ meus ǁ nunc ǁ adforet Hector.
Huc tandem ǁ conced(e); haec ara tuebitur omnis,
aut moriere simul.' ǁ Sic or(e) effata recepi
525 ad ses(e) et ǁ sacra ǁ longaev(um) in ǁ sede locavit.
Ecc(e) aut(em) elapsus ǁ Pyrrhi ǁ de ǁ caede Polites,
unus natorum ǁ Priami, ǁ per ǁ tela, per hostis
porticibus ǁ longis ǁ fugit et ǁ vacu(a) atria lustrat
saucius: ill(um) ardens ǁ infesto ǁ volnere Pyrrhus
530 insequitur, ǁ iam iamque ǁ manu ǁ tenet ǁ et premit hasta.
Ut tand(em) ant(e) oculos ǁ evasit et ǁ ora parentum,
concidit ac ǁ multo ǁ vitam ǁ cum ǁ sanguine fudit.
Hic Priamus, ǁ quamqu(am) in ǁ media ǁ iam ǁ morte tenetur,
non tamen abstinuit ǁ nec voc(i) iraeque pepercit:
535 'At tibi pro ǁ sceler(e),' exclamat, ǁ 'pro ǁ talibus ausis,
di, si qua (e)st ǁ caelo ǁ pietas, ǁ quae ǁ talia curet,
persolvant ǁ grates ǁ dignas ǁ et ǁ praemia reddant
debita, qui ǁ nati ǁ coram ǁ me ǁ cernere letum
fecist(i) et ǁ patrios ǁ foedasti ǁ funere voltus.
540 At non ille, satum ǁ quo te ǁ mentiris, Achilles
talis in hoste fuit ǁ Priamo; ǁ sed ǁ iura fidemque
supplicis erubuit ǁ corpusqu(e) exsangue sepulchro
reddidit Hectoreum ǁ mequ(e) in ǁ mea ǁ regna remisit.'
Sic fatus ǁ senior, ǁ telumqu(e) imbelle sin(e) ictu
545 coniecit, ǁ rauco ǁ quod protinus ǁ aere repulsum
e summo ǁ clipei ǁ nequiqu(am) umbone pependit.
Cui Pyrrhus: ǁ 'Referes ǁ erg(o) haec ǁ et ǁ nuntius ibis
Pelidae ǁ genitor(i); illi ǁ mea ǁ tristia facta
degeneremque Neoptolemum ǁ narrare memento.
550 Nunc morer(e).' ǁ Hoc dicens ǁ altari(a) ad ǁ ipsa trementem
traxit et in ǁ multo ǁ lapsantem ǁ sanguine nati,
implicuitque comam ǁ laeva, ǁ dextraque coruscum
extulit ac ǁ lateri ǁ capulo ǁ tenus ǁ abdidit ensem.
Haec finis ǁ Priami ǁ fator(um); hic ǁ exitus illum
555 sorte tulit, ǁ Troi(am) incens(am) et ǁ prolapsa videntem
Pergama, tot ǁ quondam ǁ populis ǁ terrisque superbum
Regnator(em) Asiae. ǁ Iacet ingens ǁ litore truncus,
avolsumqu(e) umeris ǁ caput et ǁ sine ǁ nomine corpus.
At me tum ǁ primum ǁ saevus ǁ circumstetit horror
560 Obstipui; ǁ subiit ǁ cari ǁ genitoris imago,
ut reg(em) aequaevum ǁ crudeli ǁ volnere vidi
vit(am) exhalantem; ǁ subiit ǁ deserta Creusa,
et direpta domus ǁ et parvi ǁ casus Iuli.
Respici(o) et, ǁ quae sit ǁ me circum ǁ copia, lustro.
565 Deseruer(e) omnes ǁ defess(i) et ǁ corpora saltu
ad terram ǁ miser(e) aut ignibus ǁ aegra dedere.
*unvollständiger Vers (insgesamt 58 in der Aeneis)