Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


 

ENDKLAUSUR SS 67

 

1a) Quantum rerum scriptoris accuratissime res gestas tractare interfuerit, intellegi potest, quod, ut, qui optimi auctores essent, cognosceret atque illius verba orationis quam diligentissime posset tradere, maxime operam dedit. Licet idem res nonnullas non sine ira ac studio descripserit, tamen, quod de illius amore veritatis dubitemus, non habemus.
  b) Quae igitur ex oratione a consule Quinctio habita excerpta sunt, audiamus, nam magna voce ille in contione loquitur:
  c) Quod crescat malum in dies non modo clamoribus apertis, sed etiam secessione  occultique colloquiis se plebeios illuc convocasse. Etsi se culpa vacare putat, tamen summo cum pudore in contionem se venisse.
  d) Nam vereri se, ne hostes quartum se consule ad Romae moenia prodisse nepotibus memporibus tradatur. At istam ignominiam. si eo potissimum anno, ut immineret in iis fore sciisset, exilio vitaturum fuisse. Etiam bono duci fortuna opus esse. Quam nisi deorum gratia non pararet. Num cui illorum ignotum esse, eam non in hominum, sed deorum positam potestate?
  e) Si culpa igitur in ipso sit, illi auferant imperium; sin in illis, eosdem paeniteat. Nam nisi intestina discordia populus Romanus ad iterum opprimeretur etiam tum futurum non fuisse, ut agri devasterentur ab hostibus. Quin ipse hostem victurus fuerit, nisi plebs dilectus impedivisset, num quem dubitare?
  f) Itaque cur obtrectare patriis non desistant? Illis autem diebus quem senatorum apud forum loqui ausurum, quin se igitur periculo offerat? Quae cum ita sint, ne nemo ius dicat atque res publica sua libera peritura videatur, se timere.
  g) Primum ne taedeat in posterum aut plebem patriciorum magistratuum aut patres potestatis tribuniciae, exoptare se poposceret. Utraque si factio id fecerit, deinde et concordiam publicam restitutam iri et omnes res fore secundas prosperasque.
  h) Sed haud scire se an nonnulli illorum cogitent (optent). Incendant hostes Romam, dummodo et patriciorum superbia frangatur et illorum uxoribus liberisque parcatur.
  i) Et bene evenisse, quod ipse paulo ante hominem ex plebe quendam ex fluminis undis eripere posset, ut certe non posse plebei omnes ei diffidant. Postremo se paratum esse oratorem ad hostes ire neque quin iis, ut pacem faciant bonis condicionibus cum populo Romano, sit persuasurus, sese dubitare.

 

Text

Stilübungen


HOME  HOME        GRAMMATIK  GRAMMATIK