Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


OVID, Metamorphosen 6, 146 - 312  

Niobe

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

            Lydia tota fremit, ǁ Phrygiaeque per ǁ oppida facti

            rumor it et ǁ magnum ǁ sermonibus ǁ occupat orbem.

            ante suos ǁ Niobe ǁ thalamos ǁ cognoverat illam,

            tum cum Maeoniam ǁ virgo ǁ Sipylumque colebat;

    150   nec tamen admonita (e)st ǁ poena ǁ popularis Arachnes,

    cedere caelitibus ǁ verbisque minoribus uti.

    multa dabant ǁ animos; ǁ sed enim ǁ nec ǁ coniugis artes

    nec genus amborum ǁ magnique potentia regni

    sic placuer(e) illi, ǁ quamvis ǁ ea ǁ cuncta placerent,

    155   ut sua progenies; ǁ et felicissima matrum

    dicta foret ǁ Niobe, ǁ si non ǁ sibi ǁ visa fuisset.

    nam sata Tiresia ǁ venturi ǁ praescia Manto

    per medias ǁ fuerat ǁ divino ǁ concita motu

    vaticinata vias: ǁ 'Ismenides, ǁ ite frequentes

    160   et date Latonae ǁ Latonigenisque duobus

    cum prece tura pia ǁ lauroqu(e) innectite crinem:

    ore meo ǁ Latona iubet.' ǁ paretur, et omnes

    Thebaides ǁ iussis ǁ sua tempora ǁ frondibus ornant

    turaque dant ǁ sanctis ǁ et verba precantia flammis.

    165     Ecce venit ǁ comitum ǁ Niobe ǁ celeberrima turba

    vestibus intexto ǁ Phrygiis ǁ spectabilis auro

    et, quant(um) ira sinit, ǁ formosa; movensque decoro

    cum capit(e) inmissos ǁ umerum ǁ per utrumque capillos

    constitit, utqu(e) oculos ǁ circumtulit ǁ alta superbos,

    170   'quis furor auditos' ǁ inquit ǁ 'praeponere visis

    caelestes? ǁ aut cur ǁ colitur ǁ Latona per aras,

    numen adhuc ǁ sine ture meum (e)st? ǁ mihi ǁ Tantalus auctor,

    cui licuit ǁ soli ǁ superorum ǁ tangere mensas;

    Pleiadum ǁ soror est ǁ genetrix ǁ mea; ǁ maximus Atlas

    175   est avus, aetherium ǁ qui fert ǁ cervicibus axem;

    Iuppiter alter avus; ǁ socero ǁ quoque ǁ glorior illo.

    me gentes ǁ metuunt ǁ Phrygiae, ǁ me ǁ regia Cadmi

    sub domina (e)st, ǁ fidibusque mei ǁ commissa mariti

    moenia cum ǁ populis ǁ a meque viroque reguntur.

    180   in quamcumque domus adverti ǁ lumina partem,

    immensae ǁ spectantur opes; ǁ accedit eodem

    digna dea ǁ facies; ǁ huc natas ǁ adice septem

    et totidem ǁ iuvenes ǁ et mox ǁ generosque nurusque!

    quaerite nunc, ǁ habeat ǁ quam nostra superbia causam,

    185   nescio quoqu(e) audete satam ǁ Titanida Coeo

    Latonam ǁ praeferre mihi, ǁ cui ǁ maxima quondam

    exiguam ǁ sedem ǁ pariturae ǁ terra negavit!

    nec caelo ǁ nec humo ǁ nec ǁ aquis ǁ dea ǁ vestra recepta (e)st:

    exsul erat ǁ mundi, ǁ donec ǁ miserata vagantem

    190   "hospita tu ǁ terris ǁ erras, ǁ ego" ǁ dixit "in undis"

    instabilemque locum ǁ Delos ǁ dedit. ǁ illa duorum

    facta parens: ǁ uteri ǁ pars haec ǁ est septima nostri.

    sum felix ǁ (quis enim ǁ neget hoc?) ǁ felixque manebo

    (hoc quoque quis ǁ dubitet?): ǁ tutam ǁ me ǁ copia fecit.

    195   maior sum ǁ quam cui ǁ possit ǁ Fortuna nocere,

    Multaqu(e) ut eripiat, ǁ multo ǁ mihi ǁ plura relinquet.

    excessere metum ǁ mea iam ǁ bona. ǁ fingite demi

    huic aliquid ǁ populo ǁ natorum ǁ posse meorum:

    non tamen ad ǁ numerum ǁ redigar ǁ spoliata duorum,

    200   Latonae ǁ turbam, ǁ qua quantum ǁ distat ab orba?

    Ite! Satis, ǁ properate, ǁ sacri (e)st, ǁ laurumque capillis

    ponite!' deponunt ǁ et sacr(a) infecta relinquunt,

    quodque licet, ǁ tacito ǁ venerantur ǁ murmure numen.

        Indignata dea (e)st ǁ summoqu(e) in ǁ vertice Cynthi

    205   talibus est ǁ dictis ǁ gemina ǁ cum ǁ prole locuta:

    'en ego vestra parens, ǁ vobis ǁ animosa creatis,

    et nisi Iunoni ǁ nulli ǁ cessura dearum,

    an dea sim, ǁ dubitor ǁ perqu(e) omnia ǁ saecula cultis

    arceor, o ǁ nati, ǁ nisi vos ǁ succurritis, aris.

    210   nec dolor hic ǁ solus; ǁ diro ǁ convicia facto

    Tantalis adiecit ǁ vosque (e)st ǁ postponere natis

    ausa suis ǁ et me, ǁ quod ǁ in ipsam ǁ reccidat, orbam

    dixit et exhibuit ǁ linguam ǁ scelerata paternam.'

    adiectura preces ǁ erat his ǁ Latona relatis:

    215   'desine!' Phoebus ait, ǁ 'poenae ǁ mora ǁ longa querella (e)st!'

    dixit idem ǁ Phoebe, ǁ celerique per ǁ aera lapsu

    contigerant ǁ tecti ǁ Cadmeida ǁ nubibus arcem.

        Planus erat ǁ lateque patens ǁ prope ǁ moenia campus,

    adsiduis ǁ pulsatus ǁ equis, ǁ ubi ǁ turba rotarum

    220   duraque mollierat ǁ subiectas ǁ ungula glaebas.

    pars ibi de ǁ septem ǁ genitis ǁ Amphione fortes

    conscendunt ǁ in equos ǁ Tyrioque rubentia suco

    terga premunt ǁ auroque graves ǁ moderantur habenas.

    e quibus Ismenus, ǁ qui matri ǁ sarcina quondam

    225   prima suae ǁ fuerat, ǁ dum certum ǁ flectit in orbem

    quadripedis ǁ cursus ǁ spumantiaqu(e) ora coercet,

    'ei mihi!' conclamat ǁ medioqu(e) in ǁ pectore fixa

    tela gerit ǁ frenisque ǁ manu ǁ moriente remissis

    in latus a ǁ dextro ǁ paulatim ǁ defluit armo.

    230   proximus audito ǁ sonitu ǁ per inane pharetrae

    frena dabat ǁ Sipylus, ǁ veluti ǁ cum ǁ praescius imbris

    nube fugit ǁ visa ǁ pendentiaqu(e) ǁ undique rector

    carbasa deducit, ǁ ne qua ǁ levis ǁ effluat aura:

    frena tamen ǁ dantem ǁ non evitabile telum

    235   consequitur, ǁ summaque ǁ tremens ǁ cervice sagitta

    haesit, et exstabat ǁ nudum ǁ de ǁ gutture ferrum;

    ill(e), ut erat, ǁ pronus ǁ per crur(a) admissa iubasque

    volvitur et ǁ calido ǁ tellurem ǁ sanguine foedat.

    Phaedimus infelix ǁ et ǁ aviti ǁ nominis heres

    240   Tantalus, ut ǁ solito ǁ fin(em) inposuere labori,

    transierant ǁ ad opus ǁ nitidae ǁ iuvenale palaestrae;

    et iam contulerant ǁ arto ǁ luctantia nexu

    pectora pectoribus, ǁ cum tento ǁ concita nervo,

    sicut erant ǁ iuncti, ǁ traiecit utrumque sagitta.

    245   ingemuere simul, ǁ simul incurvata dolore

    membra solo ǁ posuere, ǁ simul ǁ suprema iacentes

    lumina versarunt, ǁ animam ǁ simul ǁ exhalarunt.

    adspicit Alphenor ǁ laniataque ǁ pectora plangens

    advolat, ut ǁ gelidos ǁ conplexibus ǁ adlevet artus,

    250   inque pio ǁ cadit officio; ǁ nam ǁ Delius illi

    intima fatifero ǁ rupit ǁ praecordia ferro.

    quod simul eductum (e)st, ǁ pars et ǁ pulmonis in hamis

    eruta cumqu(e) anima ǁ cruor est ǁ effusus in auras.

    at non intonsum ǁ simplex ǁ Damasicthona vulnus

    255   adficit: ictus erat, ǁ qua crus ǁ ess(e) incipit et qua

    mollia nervosus ǁ facit internodia poples.

    dumque manu ǁ temptat ǁ traher(e) exitiabile telum,

    altera per ǁ iugulum ǁ pennis ǁ tenus ǁ acta sagitta (e)st.

    expulit hanc ǁ sanguis ǁ sequ(e) eiaculatus in altum

    260   emicat et ǁ longe ǁ terebrata ǁ prosilit aura.

    ultimus Ilioneus ǁ non profectura precando

    bracchia sustulerat ǁ 'di' qu(e) 'o ǁ communiter omnes,'

    dixerat ignarus ǁ non omnes ǁ esse rogandos

    'parcite!' motus erat, ǁ cum iam ǁ revocabile telum

    265   non fuit, arcitenens; ǁ minimo ǁ tamen ǁ occidit ille

    vulnere, non ǁ alte ǁ percusso ǁ corde sagitta.

        Fama mali ǁ populique ǁ dolor ǁ lacrimaeque suorum

    tam subitae ǁ matrem ǁ certam ǁ fecere ruinae,

    mirantem ǁ potuiss(e) irascentemque, quod ausi

    270   hoc essent ǁ superi, ǁ quod tantum ǁ iuris haberent;

    nam pater Amphion ǁ ferro ǁ per ǁ pectus adacto

    finierat ǁ moriens ǁ pariter ǁ cum ǁ luce dolorem.

    heu! Quant(um) haec ǁ Niobe ǁ Niobe ǁ distabat ab illa,

    quae modo Latois ǁ populum ǁ submoverat aris

    275   et mediam ǁ tulerat ǁ gressus ǁ resupina per urbem

    invidiosa suis; ǁ at nunc ǁ miseranda vel hosti!

    corporibus ǁ gelidis ǁ incumbit et ǁ ordine nullo

    oscula dispensat ǁ natos ǁ suprema per omnes;

    a quibus ad ǁ caelum ǁ liventia ǁ bracchia tollens

    280   'pascere, crudelis, ǁ nostro, ǁ Latona, dolore,

    Pascer(e)' ait ǁ 'satiaque ǁ meo ǁ tua ǁ pectora luctu!

    corque ferum ǁ satia!' ǁ dixit. ǁ 'per ǁ funera septem

    efferor: exsulta ǁ victrixqu(e) inimica triumpha!

    cur autem ǁ victrix? ǁ miserae ǁ mihi ǁ plura supersunt,

    285   quam tibi felici; ǁ post tot ǁ quoque ǁ funera vinco!'

        Dixerat, et ǁ sonuit ǁ contento ǁ nervus ab arcu;

    qui praeter ǁ Nioben ǁ unam ǁ conterruit omnes:

    illa malo (e)st ǁ audax. ǁ stabant ǁ cum ǁ vestibus atris

    ante toros ǁ fratrum ǁ demisso ǁ crine sorores;

    290   e quibus una trahens ǁ haerentia ǁ viscere tela

    inposito ǁ fratri ǁ moribunda relanguit ore;

    altera solari ǁ miseram ǁ conata parentem

    conticuit ǁ subito ǁ duplicataque ǁ vulnere caeco (e)st.

    (oraque compressit, ǁ nisi postquam ǁ spiritus ibat.)

    295   haec frustra ǁ fugiens ǁ collabitur, ǁ illa sorori

    inmoritur; ǁ latet haec, ǁ illam ǁ trepidare videres.

    sexque datis ǁ leto ǁ diversaque ǁ vulnera passis

    ultima restabat; ǁ quam toto ǁ corpore mater,

    tota veste tegens ǁ 'unam ǁ minimamque relinque!

    300   de multis ǁ minimam ǁ posco' ǁ clamavit 'et unam.'

    dumque rogat, ǁ pro qua ǁ rogat, occidit: ǁ orba resedit

    exanimes ǁ inter ǁ natos ǁ natasque virumque

    deriguitque malis; ǁ nullos ǁ movet ǁ aura capillos,

    in vultu ǁ color est ǁ sine sanguine, ǁ lumina maestis

    305   stant inmota genis, ǁ nihil est ǁ in imagine vivum.

    ipsa quoqu(e) interius ǁ cum duro ǁ lingua palato

    congelat, et ǁ venae ǁ desistunt ǁ posse moveri;

    nec flecti ǁ cervix ǁ nec bracchia ǁ reddere motus

    nec pes ire potest; ǁ intra ǁ quoque ǁ viscera saxum (e)st.

    310   flet tamen et ǁ validi ǁ circumdata ǁ turbine venti

    in patriam ǁ rapta (e)st: ǁ ibi fixa cacumine montis

    liquitur, et ǁ lacrimas ǁ etiam ǁ nunc ǁ marmora manant.

 

     


HOME  Home         VERSLEHRE  Verslehre