Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


OVID, Metamorphosen I, 452 - 567

Apollo und Daphne

 

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

7. - weibliche Zäsuren:

      trochäische Zäsur  (κατὰ τρίτον τροχαῖον) ǁ

      nach der 1. Kürze des 2. Versfußes   |

      nach der 1. Kürze des 4. Versfußes   |

 

Primus amor ǁ Phoebi ǁ Daphne ǁ Peneia, quem non

fors ignara | dedit, ǁ sed saeva | Cupidinis ira,

Delius hunc ǁ nuper, ǁ victa ǁ serpente superbus,

455   viderat adducto ǁ flectentem ǁ cornua nervo              

'quid' que 'tibi, ǁ lascive ǁ puer, ǁ cum ǁ fortibus armis?'

dixerat: 'ista | decent ǁ umeros ǁ gestamina nostros,

qui dare certa ferae, ǁ dare vulnera ǁ possumus hosti,

qui modo pestifero ǁ tot iugera ǁ ventre prementem

460   stravimus innumeris ǁ tumidum ǁ Pythona sagittis.              

tu face nescio quos ǁ esto ǁ contentus amores

inritare | tua, ǁ nec laudes ǁ adsere nostras!'

filius huic ǁ Veneris ǁ 'figat ǁ tuus ǁ omnia, Phoebe,

te meus arcus' ait; ǁ 'quantoqu(e) animalia cedunt

465   cuncta deo, ǁ tanto ǁ minor est ǁ tua ǁ gloria nostra.'              

dixit et eliso ǁ percussis ǁ aere pennis

inpiger umbrosa ǁ Parnasi ǁ constitit arce

eque sagittifera ǁ prompsit ǁ duo ǁ tela pharetra

diversor(um) operum: ǁ fugat hoc, ǁ facit ǁ illud amorem;

470   quod facit, auratum (e)st ǁ et cuspide ǁ fulget acuta,              

quod fugat, obtusum (e)st ǁ et habet ǁ sub harundine plumbum.

hoc deus in ǁ nympha ǁ Peneide ǁ fixit, at illo

laesit Apollineas ǁ traiecta per ǁ ossa medullas;

protinus alter | amat, ǁ fugit altera ǁ nomen amantis

475   silvarum ǁ latebris ǁ captivarumque ferarum              

exuviis ǁ gaudens ǁ innuptaequ(e) aemula Phoebes:

vitta coercebat ǁ positos ǁ sine ǁ lege capillos.

Mult(i) illam ǁ petier(e), ill(a) aversata petentes

inpatiens ǁ expersque ǁ viri ǁ nemor(a) avia lustrat

480   nec, quid Hymen, ǁ quid Amor, ǁ quid sint ǁ conubia curat.              

saepe pater ǁ dixit: ǁ 'generum ǁ mihi, ǁ filia, debes,'

saepe pater ǁ dixit: ǁ 'debes ǁ mihi, ǁ nata, nepotes';

illa velut ǁ crimen ǁ taedas ǁ exosa iugales

pulchra verecundo ǁ suffuderat ǁ ora rubore

485   inque patris ǁ blandis ǁ haerens ǁ cervice lacertis              

'da mihi perpetua, ǁ genitor ǁ carissime,' dixit

'virginitate | frui! ǁ dedit hoc ǁ pater ǁ ante Dianae.'

ille quid(em) obsequitur, ǁ sed te ǁ decor ǁ iste quod optas

esse vetat, ǁ votoque ǁ tuo ǁ tua ǁ forma repugnat:

490   Phoebus amat ǁ visaeque ǁ cupit ǁ conubia Daphnes,              

quodque cupit, ǁ sperat, ǁ suaqu(e) ill(um) oracula fallunt,

utque leves ǁ stipulae ǁ demptis ǁ adolentur aristis,

ut facibus ǁ saepes ǁ ardent, ǁ quas ǁ forte viator

vel nimis ǁ admovit ǁ vel iam ǁ sub ǁ luce reliquit,

495   sic deus in ǁ flammas ǁ abiit, ǁ sic ǁ pectore toto              

uritur et ǁ sterilem ǁ sperando ǁ nutrit amorem.

spectat inornatos ǁ collo ǁ pendere capillos

et 'quid, si ǁ comantur?' ǁ ait. videt ǁ igne micantes

sideribus ǁ similes ǁ oculos, ǁ videt ǁ oscula, quae non

500   est vidisse | satis; ǁ laudat ǁ digitosque manusque              

bracchiaqu(e) et ǁ nudos ǁ media ǁ plus ǁ parte lacertos;

si qua latent, ǁ meliora ǁ putat. ǁ fugit ǁ ocior aura

        illa levi ǁ nequ(e) ad haec ǁ revocantis ǁ verba resistit:

        'Nympha, precor, ǁ Pene´, ǁ mane! ǁ non ǁ insequor hostis;

 505  Nympha, mane! ǁ sic agna ǁ lupum, ǁ sic ǁ cerva leonem,

        sic aquilam ǁ penna ǁ fugiunt ǁ trepidante columbae,

        hostes quaeque | suos: ǁ amor est mihi ǁ causa sequendi!

        me miserum! ǁ ne prona ǁ cadas ǁ indignave laedi

        crura notent sentes ǁ et sim tibi ǁ causa doloris!

 510  Aspera, ǁ qua properas, ǁ loca sunt: ǁ moderatius, oro,

        curre fugamqu(e) inhibe, ǁ moderatius ǁ insequar ipse.

        Cui placeas, ǁ inquire ǁ tamen: ǁ non ǁ incola montis,
        n
on ego sum ǁ pastor, ǁ non hic ǁ armenta gregesque
        h
orridus observo. ǁ nescis, ǁ temeraria, nescis,
 515  qu
em fugias, ǁ ideoque ǁ fugis: ǁ mihi ǁ Delphica tellus
        et Claros et Tenedos ǁ Patareaque ǁ regia servit.

        Iuppiter est ǁ genitor; ǁ per me, ǁ quod eritque fuitque

        estque, patet; ǁ per me ǁ concordant ǁ carmina nervis.'

        certa quidem nostra (e)st, ǁ nostra ǁ tamen ǁ una sagitta

 520  certior, ǁ in vacuo ǁ quae vulnera ǁ pectore fecit!

        inventum ǁ medicina ǁ meum (e)st, ǁ opiferque per orbem

        dicor, et herbarum ǁ subiecta potentia nobis.

        ei mihi, ǁ quod ǁ nullis ǁ amor est ǁ sanabilis herbis

        nec prosunt ǁ domino, ǁ quae prosunt ǁ omnibus, artes!'

 525  Plura locuturum ǁ timido ǁ Pene´a cursu

        fugit cumqu(e) ipso ǁ verb(a) inperfecta reliquit,

        tum quoque visa | decens; ǁ nudabant ǁ corpora venti,

        obviaqu(e) adversas ǁ vibrabant ǁ flamina vestes,

        et levis inpulsos ǁ retro dabat ǁ aura capillos,

 530  auctaque forma | fuga (e)st. ǁ sed ǁ enim ǁ non ǁ sustinet ultra

        perdere blanditias ǁ iuvenis ǁ deus, ǁ utque movebat

        ips(e) Amor, admisso ǁ sequitur ǁ vestigia passu.

        ut canis in ǁ vacuo ǁ leporem ǁ cum ǁ Gallicus arvo

        vidit, ǁ et hic ǁ praedam ǁ pedibus ǁ petit, ǁ ille salutem;

 535  alter inhaesuro ǁ similis ǁ iam ǁ iamque tenere

        sperat et extento ǁ stringit ǁ vestigia rostro,

        alter in ambiguo (e)st, ǁ an sit ǁ conprensus, et ipsis

        morsibus eripitur ǁ tangentiaqu(e) ora relinquit:

        Sic deus et ǁ virgo: (e)st ǁ hic spe ǁ celer, ǁ illa timore.

 540  Qui tamen insequitur, ǁ pennis ǁ adiutus Amoris

        ocior est ǁ requiemque negat ǁ tergoque fugacis

        inminet et ǁ crinem ǁ sparsum ǁ cervicibus afflat.

        Viribus absumptis ǁ expalluit ǁ illa citaeque

        victa labore | fugae ǁ spectans ǁ Pene´das undas

 545  'fer, pater,' inquit 'opem! ǁ si flumina ǁ numen habetis,

        qua nimium ǁ placui, ǁ mutando ǁ perde figuram!'

        [quae facit ut ǁ laedar ǁ mutando ǁ perde figuram.]

        vix prece finita ǁ torpor ǁ gravis ǁ occupat artus,

        mollia cinguntur ǁ tenui ǁ praecordia libro,

 550  in frondem ǁ crines, ǁ in ramos ǁ bracchia crescunt,

        pes modo tam ǁ velox ǁ pigris ǁ radicibus haeret,

        ora cacumen | habet: ǁ remanet ǁ nitor ǁ unus in illa.

        Hanc quoque Phoebus | amat ǁ positaqu(e) in ǁ stipite dextra

        sentit adhuc ǁ trepidare novo ǁ sub ǁ cortice pectus

 555  conplexusque | suis ǁ ramos ǁ ut ǁ membra lacertis

        oscula dat ǁ ligno; ǁ refugit ǁ tamen ǁ oscula lignum.

        Cui deus 'at, ǁ quoniam ǁ coniunx ǁ mea ǁ non potes esse,

        arbor eris ǁ certe' ǁ dixit ǁ 'mea! ǁ semper habebunt

        te coma, te citharae, ǁ te nostrae, ǁ laure, pharetrae;

 560  tu ducibus ǁ Latiis ǁ aderis, ǁ cum ǁ laeta Triumphum

        vox canet et visent ǁ longas ǁ Capitolia pompas;

        postibus Augustis ǁ eadem ǁ fidissima custos

        ante fores ǁ stabis ǁ mediamque ǁ tuebere quercum,

        utque me(um) intonsis ǁ caput est ǁ iuvenale capillis,

 565  tu quoque perpetuos ǁ semper ǁ gere ǁ frondis honores!'

        Finierat ǁ Paean: ǁ factis ǁ modo ǁ laurea ramis

        adnuit utque | caput ǁ visa (e)st ǁ agitasse cacumen.


 

HOME  Home      LATEIN  Verslehre