Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


Ovid, Metamorphosen I 253 - 312 f.

Sintflut

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

 Iamqu(e) erat in ǁ totas ǁ sparsurus ǁ  fulmina terras;

 sed timuit, ǁ ne forte ǁ sacer ǁ tot ab ǁ ignibus aether

 conciperet ǁ flammas ǁ longusqu(e) ardesceret axis:

 esse quoqu(e) in ǁ fatis ǁ reminiscitur ǁ adfore tempus,

 quo mare, ǁ quo ǁ tellus ǁ correptaque ǁ regia caeli

 ardeat et ǁ mundi ǁ moles ǁ operosa laboret.

 tela reponuntur ǁ manibus ǁ fabricata Cyclopum:

 poena placet ǁ diversa ǁ genus ǁ mortale sub undis

 perder(e) et ex ǁ omni ǁ nimbos ǁ demittere caelo.

 Protinus Aeoliis ǁ Aquilonem ǁ claudit in antris

 et quaecumque fugant ǁ inductas ǁ flamina nubes,

 emittitque Notum. ǁ  madidis ǁ Notus ǁ evolat alis,

 terribilem ǁ picea ǁ  tectus ǁ  caligine vultum ;

 barba gravis ǁ nimbis , ǁ canis ǁ fluit ǁ unda capillis ;

 fronte sedent ǁ nebulae , ǁ rorant ǁ pennaeque sinusque .

 utque manu ǁ late ǁ pendentia ǁ nubila pressit,

 fit fragor: ǁ hinc ǁ densi ǁ funduntur ab ǁ aethere nimbi;

 nuntia Iunonis ǁ varios ǁ induta colores

 concipit Iris aquas ǁ alimentaque ǁ nubibus adfert.

 sternuntur ǁ segetes ǁ et deplorata coloni

 vota iacent, ǁ longique ǁ perit ǁ labor ǁ inritus anni.

 Nec caelo ǁ contenta ǁ suo (e)st ǁ Iovis ǁ ira, sed illum

 caeruleus ǁ frater ǁ iuvat auxiliaribus undis.

 convocat hic ǁ amnes: ǁ  qui postquam ǁ  tecta tyranni

 intravere sui, ǁ  'non est ǁ hortamine longo

 nunc' ait 'utendum; ǁ  vires ǁ effundite vestras:

 sic opus est! ǁ aperite ǁ domos ǁ  ac ǁ mole remota

 fluminibus ǁ vestris ǁ totas ǁ inmittit(e) habenas!'

 iusserat; hi ǁ redeunt ǁ ac fontibus ǁ ora relaxant

 et defrenato ǁ volvuntur ǁ in ǁ aequora cursu.

 Ipse tridente suo ǁ terram ǁ percussit, at illa

 intremuit ǁ motuque vias ǁ patefecit aquarum.

 exspatiata ruunt ǁ per ǁ apertos ǁ flumina campos

 cumque satis ǁ arbusta ǁ simul ǁ pecudesque virosque

 tectaque cumque suis ǁ rapiunt ǁ penetralia sacris.

 si qua domus ǁ mansit ǁ potuitque ǁ resistere tanto

 indeiecta malo, ǁ culmen ǁ tamen ǁ altior huius

 unda tegit, ǁ pressaeque ǁ latent ǁ sub ǁ gurgite turres.

 iamque mar(e) et ǁ tellus ǁ nullum ǁ discrimen habebant:

 omnia pontus erat, ǁ deerant ǁ quoque ǁ litora ponto.

 Occupat hic ǁ collem, ǁ cumba ǁ sedet ǁ alter adunca

 et ducit ǁ remos ǁ illic, ǁ ubi ǁ nuper arabat:

 ille supra ǁ segetes ǁ aut mersae ǁ culmina villae

 navigat, ǁ hic ǁ summa ǁ piscem ǁ deprendit in ulmo.

 figitur in ǁ viridi, ǁ si fors ǁ tulit, ǁ  ancora prato,

 aut subiecta terunt ǁ curvae ǁ vineta carinae;

 et, modo qua ǁ graciles ǁ gramen ǁ carpsere capellae,

 nunc ibi deformes ǁ ponunt ǁ sua ǁ corpora phocae.

 mirantur ǁ sub aqua lucos ǁ urbesque domosque

 Nereides, ǁ silvasque ǁ tenent ǁ delphines et altis

 incursant ǁ ramis ǁ agitataque ǁ robora pulsant.

 nat lupus inter oves, ǁ fulvos ǁ vehit ǁ unda leones,

 unda vehit ǁ tigres; ǁ nec vires ǁ fulminis apro,

 crura nec ablato ǁ prosunt ǁ velocia cervo,

 quaesitisque diu terris, ǁ ubi ǁ sistere possit,

 in mare lassatis ǁ volucris ǁ vaga ǁ decidit alis.

 obruerat ǁ tumulos ǁ inmensa ǁ licentia ponti,

 pulsabantque novi ǁ montana ǁ cacumina fluctus.

 maxima pars ǁ und ǁ rapitur; ǁ quibus ǁ unda pepercit,

 illos longa domant ǁ inop(i) ieiunia victu.

 


 

 

HOME  Home      LATEIN  Verslehre