Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


Ovid, Metamorphosen 1, 689 - 746

Syrinx

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

Tum deus 'Arcadiae ǁ gelidis ǁ sub ǁ montibus' inquit

690   'inter hamadryadas ǁ celeberrima ǁ Nonacrinas              

naias una fuit: ǁ nymphae ǁ Syringa vocabant.

non semel et ǁ satyros ǁ eluserat ǁ illa sequentes

et quoscumque deos ǁ umbrosaque ǁ silva feraxque

rus habet. Ortygiam ǁ studiis ǁ ipsaque colebat

695   virginitate deam; ǁ ritu ǁ quoque ǁ cincta Dianae              

falleret et ǁ posset ǁ credi ǁ Latonia, si non

corneus huic ǁ arcus, ǁ si non ǁ foret ǁ aureus illi;

sic quoque fallebat. ǁ Redeuntem ǁ colle Lycaeo

Pan videt hanc ǁ pinuque caput praecinctus acuta

700   talia verba refert ǁ -- restabat ǁ verba referre              

et precibus ǁ spretis ǁ fugisse per ǁ avia nympham,

donec harenosi ǁ placidum ǁ Ladonis ad amnem

venerit; hic ǁ illam ǁ curs(um) inpedientibus undis

ut se mutarent ǁ liquidas ǁ orasse sorores,

705   Panaque cum ǁ prensam ǁ sibi iam ǁ Syringa putaret,              

corpore pro ǁ nymphae ǁ calamos ǁ tenuisse palustres,

dumqu(e) ibi suspirat, ǁ motos ǁ in harundine ventos

effecisse sonum ǁ tenuem ǁ similemque querenti.

arte nova ǁ vocisque ǁ deum ǁ dulcedine captum

710   'hoc mihi colloquium ǁ tecum' ǁ dixisse 'manebit,'              

atqu(e) ita disparibus ǁ calamis ǁ conpagine cerae

inter se ǁ iunctis ǁ nomen ǁ tenuisse puellae.

talia dicturus ǁ vidit ǁ Cyllenius omnes

subcubuiss(e) oculos ǁ adopertaque ǁ lumina somno;

715   supprimit extemplo ǁ vocem ǁ firmatque soporem              

languida permulcens ǁ medicata ǁ lumina virga.

nec mora, falcato ǁ nutantem ǁ vulnerat ense,

qua collo (e)st ǁ confine ǁ caput, ǁ saxoque cruentum

deicit et ǁ maculat ǁ praeruptam ǁ sanguine rupem.

720   Arge, iaces, ǁ quodqu(e) in ǁ tot lumina ǁ lumen habebas,              

exstinctum (e)st, ǁ centumqu(e) oculos ǁ nox ǁ occupat una.

             Excipit hos ǁ volucrisque ǁ suae ǁ Saturnia pennis

collocat et ǁ gemmis ǁ caudam ǁ stellantibus inplet.

protinus exarsit ǁ nec tempora ǁ distulit irae

725   horriferamqu(e) oculis ǁ animoqu(e) obiecit Erinyn              

paelicis Argolicae ǁ stimulosqu(e) in ǁ pectore caecos

condidit et ǁ profugam ǁ per tot(um) exercuit orbem.

ultimus inmenso ǁ restabas, ǁ Nile, labori;

quem simulac ǁ tetigit, ǁ positisqu(e) in ǁ margine ripae

730   procubuit ǁ genibus ǁ resupinoqu(e) ardua collo,              

quos potuit ǁ solos, ǁ tollens ǁ ad ǁ sidera vultus

et gemit(u) et ǁ lacrimis ǁ et luctisono mugitu

cum Iove visa queri ǁ finemqu(e) orare malorum.

coniugis ille suae ǁ conplexus ǁ colla lacertis,

735   finiat ut ǁ poenas ǁ tandem, ǁ rogat ǁ 'in' que 'futurum              

pone metus' ǁ inquit: ǁ 'numquam ǁ tibi ǁ causa doloris

haec erit,' et ǁ Stygias ǁ iubet hoc ǁ audire paludes.

             Ut lenita dea (e)st, ǁ vultus ǁ capit ǁ illa priores

fitque, quod ante fuit: ǁ fugiunt ǁ e ǁ corpore saetae,

740   cornua decrescunt, ǁ fit luminis ǁ artior orbis,              

contrahitur ǁ rictus, ǁ redeunt ǁ umerique manusque,

ungulaqu(e) in quinos ǁ dilaps(a) absumitur ungues:

de bove nil ǁ superest ǁ formae ǁ nisi ǁ candor in illa.

officioque pedum ǁ nymphe ǁ contenta duorum

745   erigitur ǁ metuitque ǁ loqui, ǁ ne ǁ more iuvencae              

mugiat, et ǁ timide ǁ verb(a) intermissa retemptat.

 


 

HOME  Home      LATEIN  Verslehre