Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


Ovid, Metamorphosen 1, 622 - 688

Argus

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

622   Paelice donata ǁ non protinus ǁ exuit omnem

diva metum ǁ timuitque ǁ Iov(em) et ǁ fuit ǁ anxia furti,

donec Arestoridae ǁ servandam ǁ tradidit Argo.

625   centum luminibus ǁ cinctum ǁ caput ǁ Argus habebat              

inde suis ǁ vicibus ǁ capiebant ǁ bina quietem,

cetera servabant ǁ atqu(e) in ǁ statione manebant.

constiterat ǁ quocumque ǁ modo, ǁ spectabat ad Io,

ant(e) oculos ǁ Io, ǁ quamvis ǁ aversus, habebat.

630   luce sinit ǁ pasci; ǁ cum sol ǁ tellure sub alta (e)st,              

claudit et indigno ǁ circumdat ǁ vincula collo.

frondibus arboreis ǁ et ǁ amara ǁ pascitur herba.

proque toro ǁ terrae ǁ non semper ǁ gramen habenti

incubat infelix limosaque ǁ flumina potat.

635   ill(a) etiam ǁ supplex ǁ Argo ǁ cum ǁ bracchia vellet              

tendere, non ǁ habuit, ǁ quae bracchia ǁ tenderet Argo,

conatoque queri ǁ mugitus ǁ edidit ore

pertimuitque sonos ǁ propriaqu(e) exterrita voce (e)st.

venit et ad ǁ ripas, ǁ ubi ludere ǁ saepe solebat,

640   Inachidas: ǁ rictus ǁ novaqu(e) ut ǁ conspexit in unda              

cornua, pertimuit ǁ sequ(e) exsternata refugit.

naides ignorant, ǁ ignorat ǁ et ǁ Inachus ipse,

quae sit; at illa patrem ǁ sequitur ǁ sequiturque sorores

et patitur ǁ tangi ǁ sequ(e) admirantibus offert.

645   decerptas ǁ senior ǁ porrexerat ǁ Inachus herbas:              

illa manus ǁ lambit ǁ patriisque dat ǁ oscula palmis

nec retinet ǁ lacrimas ǁ et, si ǁ modo ǁ verba sequantur,

oret opem ǁ nomenque ǁ suum ǁ casusque loquatur;

littera pro ǁ verbis, ǁ quam pes ǁ in ǁ pulvere duxit,

650   corporis indicium ǁ mutati ǁ triste peregit.              

'me miser(um)!' exclamat ǁ pater Inachus ǁ inque gementis

cornibus et ǁ nivea ǁ pendens ǁ cervice iuvencae

'me miser(um)!' ingeminat; ǁ 'tun(e) es ǁ quaesita per omnes

nata mihi ǁ terras? ǁ tu non ǁ inventa reperta

655   luctus eras ǁ levior! ǁ retices ǁ nec ǁ mutua nostris              

dicta refers, ǁ alto ǁ tantum ǁ suspiria ducis

pectore, quodqu(e) unum ǁ potes, ad ǁ mea ǁ verba remugis!

at tib(i) eg(o) ignarus ǁ thalamos ǁ taedasque parabam,

spesque fuit ǁ generi ǁ mihi prima, secunda nepotum.

660   de grege nunc ǁ tibi vir, ǁ nunc de ǁ grege ǁ natus habendus.              

nec finire licet ǁ tantos ǁ mihi ǁ morte dolores;

sed nocet esse deum, ǁ praeclusaque ǁ ianua leti

aeternum ǁ nostros ǁ luctus ǁ extendit in aevum.'

talia maerenti ǁ stellatus ǁ submovet Argus

665   ereptamque patri ǁ divers(a) in ǁ pascua natam              

abstrahit. ipse procul ǁ montis ǁ sublime cacumen

occupat, unde sedens ǁ partes ǁ speculatur in omnes.

             Nec superum ǁ rector ǁ mala tanta Phoronidos ultra

ferre potest ǁ natumque ǁ vocat, ǁ quem ǁ lucida partu

670   Pleias enixa (e)st ǁ letoque det ǁ imperat Argum.              

parva mora (e)st alas ǁ pedibus ǁ virgamque potenti

somniferam ǁ sumpsisse ǁ manu ǁ tegumenque capillis.

haec ubi disposuit, ǁ patria ǁ Iove ǁ natus ab arce

desilit in ǁ terras; ǁ illic ǁ tegumenque removit

675   et posuit ǁ pennas, ǁ tantummodo ǁ virga retenta (e)st:              

hac agit, ut ǁ pastor, ǁ per devia ǁ rura capellas

dum venit abductas, ǁ et structis ǁ cantat avenis.

voce nova ǁ captus ǁ custos ǁ Iunonius 'at tu,

quisquis es, hoc ǁ poteras ǁ mecum ǁ considere saxo'

680   Argus ait; ǁ 'nequ(e) enim ǁ pecori fecundior ullo              

herba loco (e)st, ǁ aptamque ǁ vides ǁ pastoribus umbram.'

             Sedit Atlantiades ǁ et ǁ euntem ǁ multa loquendo

detinuit ǁ sermone ǁ diem ǁ iunctisque canendo

vincer(e) harundinibus ǁ servantia ǁ lumina temptat.

685   ille tamen ǁ pugnat ǁ molles ǁ evincere somnos              

et, quamvis ǁ sopor est ǁ oculorum ǁ parte receptus,

parte tamen ǁ vigilat. ǁ quaerit ǁ quoque ǁ [namque reperta

fistula nuper erat], ǁ qua sit ǁ ratione reperta.

 


 

HOME  Home      LATEIN  Verslehre