Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


Ovid, Metamorphosen 1, 163 – 252

Lykaon

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

             Quae pater ut ǁ summa ǁ vidit ǁ Saturnius arce,

ingemit et ǁ facto ǁ nondum ǁ vulgata recenti

165   foeda Lycaoniae ǁ referens ǁ convivia mensae                

ingentes ǁ anim(o) et ǁ dignas ǁ Iove ǁ concipit iras

conciliumque vocat: ǁ tenuit ǁ mora ǁ nulla vocatos.

             Est via sublimis, ǁ caelo ǁ manifesta sereno;

lactea nomen habet, ǁ candore notabilis ipso.

170   hac iter est ǁ superis ǁ ad magni ǁ tecta Tonantis                

regalemque domum: ǁ dextra ǁ laevaque deorum

atria nobilium ǁ valvis ǁ celebrantur apertis.

plebs habitat ǁ diversa ǁ locis: ǁ hac ǁ parte potentes

caelicolae clarique ǁ suos ǁ posuere penates;

175   hic locus est, ǁ quem, si ǁ verbis ǁ audacia detur,                

haud timeam ǁ magni ǁ dixisse Palatia caeli.

             Erg(o) ubi marmoreo ǁ superi ǁ sedere recessu,

celsior ipse loco ǁ sceptroqu(e) innixus eburno

terrificam ǁ capitis ǁ concussit ǁ terque quaterque

180   caesariem, ǁ cum qua ǁ terram, ǁ mare, ǁ sidera movit.                

talibus inde modis ǁ or(a) indignantia solvit:

'non ego pro ǁ mundi ǁ regno ǁ magis ǁ anxius illa

tempestate fui, ǁ qua centum ǁ quisque parabat

inicer(e) anguipedum ǁ captivo ǁ bracchia caelo.

185   nam quamquam ǁ ferus hostis erat, ǁ tamen ǁ illud ab uno                

corpor(e) et ex ǁ una ǁ pendebat origine bellum;

nunc mihi qua ǁ totum ǁ Nereus ǁ circumsonat orbem,

perdendum (e)st ǁ mortale ǁ genus: ǁ per ǁ flumina iuro

infera sub ǁ terras ǁ Stygio ǁ labentia luco!

190   cuncta prius ǁ temptanda, ǁ sed inmedicabile curae                

ense recidendum, ǁ ne pars ǁ sincera trahatur.

sunt mihi semidei, ǁ sunt, rustica ǁ numina, nymphae

faunique ǁ satyriqu(e) et monticolae silvani;

quos quoniam ǁ caeli ǁ nondum ǁ dignamur honore,

195   quas dedimus, ǁ certe ǁ terras ǁ habitare sinamus.                

an satis, o ǁ superi, ǁ tutos ǁ fore ǁ creditis illos,

cum mihi, qui ǁ fulmen, ǁ qui vos ǁ habeoque regoque,

struxerit insidias ǁ notus ǁ feritate Lycaon?'

             Confremuer(e) omnes ǁ studiisqu(e) ardentibus ausum

200   talia deposcunt: ǁ sic, cum ǁ manus ǁ inpia saevit                

sanguine Caesareo ǁ Roman(um) exstinguere nomen,

attonitum ǁ tantae ǁ subito ǁ terrore ruinae

humanum ǁ genus est ǁ totusque perhorruit orbis;

nec tibi grata minus ǁ pietas, ǁ Auguste, tuorum

205   quam fuit illa Iovi. ǁ qui postquam ǁ voce manuque                

murmura conpressit, ǁ tenuere silentia cuncti.

substitit ut ǁ clamor ǁ pressus ǁ gravitate regentis,

Iuppiter hoc ǁ iterum ǁ sermone silentia rupit:

'ille quidem ǁ poenas ǁ [cur(am) hanc ǁ dimittite!] solvit;

210   quod tamen admissum, ǁ quae sit ǁ vindicta, docebo.                

contigerat ǁ nostras ǁ infamia ǁ temporis aures;

quam cupiens ǁ falsam ǁ summo ǁ delabor Olympo

et deus humana ǁ lustro ǁ sub imagine terras.

longa mora (e)st, ǁ quantum ǁ noxae ǁ sit ubique repertum,

215   enumerare: minor ǁ fuit ipsa infamia vero.                

Maenala transieram ǁ latebris horrenda ferarum

et cum Cyllene ǁ gelidi ǁ pineta Lycaei:

Arcadis hinc ǁ sedes ǁ et ǁ inhospita ǁ tecta tyranni

ingredior, traherent ǁ cum sera crepuscula noctem.

220   signa dedi ǁ venisse ǁ deum, ǁ vulgusque precari                

coeperat: inridet ǁ primo ǁ pia ǁ vota Lycaon,

mox ait "experiar ǁ deus hic ǁ discrimin(e) aperto

an sit mortalis: ǁ nec ǁ erit ǁ dubitabile verum."

nocte gravem ǁ somno ǁ necopina ǁ perdere morte

225   comparat: haec ǁ illi ǁ placet experientia veri;                

nec contentus eo, ǁ missi ǁ de ǁ gente Molossa

obsidis unius ǁ iugulum ǁ mucrone resolvit

atqu(e) ita semineces ǁ partim ǁ ferventibus artus

mollit aquis, ǁ partim ǁ subiecto ǁ torruit igni.

230   quod simul inposuit ǁ mensis, ǁ ego ǁ vindice flamma                

in domino ǁ dignos ǁ everti ǁ tecta penates;

territus ipse fugit ǁ nactusque silentia ruris

exululat ǁ frustraque ǁ loqui ǁ conatur: ab ipso

colligit os ǁ rabiem ǁ solitaeque cupidine caedis

235   vertitur in ǁ pecudes ǁ et nunc ǁ quoque ǁ sanguine gaudet.                

in villos ǁ abeunt ǁ vestes, ǁ in ǁ crura lacerti:

fit lupus et ǁ veteris ǁ servat ǁ vestigia formae;

canities ǁ eadem (e)st, ǁ eadem ǁ violentia vultus,

id(em) oculi ǁ lucent, ǁ eadem ǁ feritatis imago (e)st.

240   occidit una domus, ǁ sed non ǁ domus ǁ una perire                

digna fuit: ǁ qua terra ǁ patet, ǁ fera ǁ regnat Erinys.

in facinus ǁ iurasse ǁ putes! ǁ dent ǁ ocius omnes,

quas meruere pati, ǁ [sic stat ǁ sententia] poenas.'

             Dicta Iovis ǁ pars voce ǁ probant ǁ stimulosque frementi

245   adiciunt, ǁ alii ǁ partes ǁ adsensibus inplent.              

est tamen humani ǁ generis ǁ iactura dolori

omnibus, et ǁ quae sit ǁ terrae ǁ mortalibus orbae

forma futura rogant, ǁ quis sit ǁ laturus in aras

tura, ferisne paret ǁ populandas ǁ tradere terras.

250   talia quaerentes ǁ [sib(i) enim ǁ fore ǁ cetera curae]                

rex superum ǁ trepidare ǁ vetat ǁ subolemque priori

dissimilem ǁ populo ǁ promittit origine mira.

 

 


 

HOME  Home      LATEIN  Verslehre