Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


Ovid, Metamorphosen 1, 313 – 415

Deukalion und Pyrrha

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

Separat Aonios ǁ Oetaeis ǁ Phocis ab arvis,

terra ferax, ǁ dum terra ǁ fuit, ǁ sed ǁ tempor(e) in illo

315   pars maris et ǁ latus ǁ subitarum ǁ campus aquarum.              

mons ibi verticibus ǁ petit arduus ǁ astra duobus,

nomine Parnasos, ǁ superantque cacumina nubes.

hic ubi Deucalion ǁ (nam cetera ǁ texerat aequor)

cum consorte tori ǁ parva ǁ rate ǁ vectus adhaesit,

320   Corycidas ǁ nymphas ǁ et numina ǁ montis adorant              

fatidicamque Themin, ǁ quae tunc ǁ oracla tenebat:

non illo ǁ melior ǁ quisquam ǁ nec amantior aequi

vir fuit aut ǁ illa ǁ metuentior ǁ ulla deorum.

Iuppiter ut ǁ liquidis ǁ stagnare paludibus orbem

325   et superesse virum ǁ de tot ǁ modo ǁ milibus unum,              

et superesse vidit ǁ de tot ǁ modo ǁ milibus unam,

innocuos ǁ ambo, ǁ cultores ǁ numinis ambo,

nubila disiecit ǁ nimbisqu(e) aquilone remotis

et caelo ǁ terras ǁ ostendit et ǁ aethera terris.

330   nec maris ira manet, ǁ positoque tricuspide telo              

mulcet aquas ǁ rector ǁ pelagi ǁ supraque profundum

exstant(em) atqu(e) umeros ǁ innato ǁ murice tectum

caeruleum ǁ Tritona ǁ vocat ǁ conchaeque sonanti

inspirare iubet ǁ fluctusqu(e) et ǁ flumina signo

335   iam revocare dato: ǁ cava bucina ǁ sumitur illi,              

tortilis in ǁ latum ǁ quae turbine ǁ crescit ab imo,

bucina, quae ǁ medio ǁ concepit ub(i) aera ponto,

litora voce replet ǁ sub utroque iacentia Phoebo;

tum quoqu(e), ut ora dei ǁ madida ǁ rorantia barba

340   contigit et ǁ cecinit ǁ iussos ǁ inflata receptus,              

omnibus audita (e)st ǁ telluris et ǁ aequoris undis,

et quibus est ǁ undis ǁ audita, coercuit omnes.

iam mare litus habet, ǁ plenos ǁ capit ǁ alveus amnes,

flumina subsidunt ǁ collesqu(e) exire videntur;

345   surgit humus, ǁ crescunt ǁ sola decrescentibus undis,              

postque diem ǁ longam ǁ nudata cacumina silvae

ostendunt ǁ limumque ǁ tenent ǁ in ǁ fronde relictum

              Redditus orbis erat; ǁ quem postquam ǁ vidit inanem

et desolatas ǁ ager(e) alta silentia terras,

350   Deucalion ǁ lacrimis ǁ ita Pyrrh(am) adfatur obortis:              

'o soror, o ǁ coniunx, ǁ o femina ǁ sola superstes,

quam commune mihi ǁ genus et ǁ patruelis origo,

deinde torus ǁ iunxit, ǁ nunc ipsa pericula iungunt,

terrarum, ǁ quascumque ǁ vident ǁ occasus et ortus,

355   nos duo turba sumus; ǁ possedit ǁ cetera pontus.              

haec quoqu(e) adhuc ǁ vitae ǁ non est ǁ fiducia nostrae

certa satis; ǁ terrent ǁ etiamnunc ǁ nubila mentem.

quis tibi, si ǁ sine me ǁ fatis ǁ erepta fuisses,

nunc animus, ǁ miseranda, ǁ foret? ǁ quo ǁ sola timorem

360   ferre modo ǁ posses? ǁ quo consolante doleres!              

namqu(e) ego (crede mihi), ǁ si te ǁ quoque ǁ pontus haberet,

te sequerer, ǁ coniunx, ǁ et me ǁ quoque ǁ pontus haberet.

o utinam ǁ possim ǁ populos ǁ reparare paternis

artibus atqu(e) animas ǁ format(ae) infundere terrae!

365   nunc genus in ǁ nobis ǁ restat ǁ mortale duobus.              

sic visum ǁ superis: ǁ hominumqu(e) exempla manemus.'

dixerat, et ǁ flebant: ǁ placuit ǁ caeleste precari

numen et auxilium ǁ per sacras ǁ quaerere sortes.

nulla mora (e)st: ǁ adeunt ǁ pariter ǁ Cephesidas undas,

370   ut nondum ǁ liquidas, ǁ sic iam ǁ vada ǁ nota secantes.              

Ind(e) ubi libatos ǁ inroravere liquores

vestibus et ǁ capiti, ǁ flectunt ǁ vestigia sanctae

ad delubra deae, ǁ quorum ǁ fastigia turpi

pallebant ǁ musco ǁ stabantque sin(e) ǁ ignibus arae.

375   ut templi ǁ tetigere ǁ gradus, ǁ procumbit uterque              

pronus humi ǁ gelidoque ǁ pavens ǁ dedit ǁ oscula saxo

atqu(e) ita 'si ǁ precibus' ǁ dixerunt ǁ 'numina iustis

victa remollescunt, ǁ si flectitur ǁ ira deorum,

dic, Themi, qua ǁ generis ǁ damnum ǁ reparabile nostri

380   arte sit, et ǁ mersis ǁ fer ǁ opem, ǁ mitissima, rebus!'              

             Mota dea (e)st ǁ sortemque ǁ dedit: ǁ 'discedite templo

et velate caput ǁ cinctasque resolvite vestes

ossaque post ǁ tergum ǁ magnae ǁ iactate parentis!'

obstupuere diu: ǁ rumpitque silentia voce

385   Pyrrha prior ǁ iussisque ǁ deae ǁ parere recusat,              

detque sibi ǁ veniam ǁ pavido ǁ rogat ǁ ore pavetque

laedere iactatis ǁ maternas ǁ ossibus umbras.

interea ǁ repetunt ǁ caecis ǁ obscura latebris

verba datae ǁ sortis ǁ sec(um) inter ǁ seque volutant.

390   inde Promethides ǁ placidis ǁ Epimethida dictis              

mulcet et 'aut ǁ fallax' ǁ ait 'est ǁ sollertia nobis,

aut (pia sunt ǁ nullumque ǁ nefas ǁ oracula suadent!)

magna parens ǁ terra (e)st: ǁ lapides ǁ in ǁ corpore terrae

ossa reor ǁ dici; ǁ iacer(e) hos ǁ post ǁ terga iubemur.'

395        Coniugis augurio ǁ quamquam ǁ Titania mota (e)st,              

spes tamen in ǁ dubio (e)st: ǁ adeo caelestibus ambo

diffidunt ǁ monitis; ǁ sed quid ǁ temptare nocebit?

descendunt: ǁ velantque ǁ caput ǁ tunicasque recingunt

et iussos ǁ lapides ǁ sua post ǁ vestigia mittunt.

400   saxa (quis hoc ǁ credat, ǁ nisi sit ǁ pro ǁ teste vetustas?)              

ponere duritiem ǁ coepere suumque rigorem

mollirique mora ǁ mollitaque ǁ ducere formam.

mox ubi creverunt ǁ naturaque ǁ mitior illis

contigit, ut ǁ quaedam, ǁ sic non ǁ manifesta videri

405   forma potest ǁ hominis, ǁ sed uti ǁ de ǁ marmore coepta               

non exacta satis ǁ rudibusque simillima signis,

quae tamen ex ǁ illis ǁ aliquo ǁ pars ǁ umida suco

et terrena fuit, ǁ versa (e)st ǁ in ǁ corporis usum;

quod solidum (e)st ǁ flectique ǁ nequit, ǁ mutatur in ossa,

410   quae modo vena fuit, ǁ sub ǁ eodem ǁ nomine mansit,               

inque brevi ǁ spatio ǁ superorum ǁ numine saxa

missa viri ǁ manibus ǁ faciem ǁ traxere virorum

et de femineo ǁ reparata (e)st ǁ femina iactu.

inde genus ǁ durum ǁ sumus experiensque laborum

415   et documenta damus ǁ qua simus origine nati.              

 

 


 

HOME  Home      LATEIN  Verslehre