Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


Ovid, Metamorphosen 1, 89 - 150

Das goldene Zeitalter

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

Aurea prima sata (e)st ǁ aetas, ǁ quae ǁ vindice nullo,

 90   sponte sua, ǁ sine lege ǁ fidem ǁ rectumque colebat.

       poena metusqu(e) aberant, ǁ nec verba minantia fixo

aere legebantur, ǁ nec supplex ǁ turba timebat

iudicis ora sui, ǁ sed ǁ erant ǁ sine ǁ vindice tuti.

nondum caesa suis, ǁ peregrin(um) ut ǁ viseret orbem,

 95   montibus in ǁ liquidas ǁ pinus ǁ descenderat undas,

       nullaque mortales ǁ praeter ǁ sua ǁ litora norant;

nondum praecipites ǁ cingebant ǁ oppida fossae;

non tuba directi, ǁ non aeris ǁ cornua flexi,

non galeae, ǁ non ensis ǁ erat: ǁ sine ǁ militis usu

100   mollia securae ǁ peragebant ǁ otia gentes.

       ipsa quoqu(e) inmunis ǁ rastroqu(e) intacta nec ullis

saucia vomeribus ǁ per se ǁ dabat ǁ omnia tellus,

contentique cibis ǁ nullo ǁ cogente creatis

arbuteos ǁ fetus ǁ montanaque ǁ fraga legebant

105   cornaqu(e) et in ǁ duris ǁ haerentia ǁ mora rubetis

       et quae deciderant ǁ patula ǁ Iovis ǁ arbore glandes.

ver erat aeternum, ǁ placidique tepentibus auris

mulcebant zephyri ǁ natos ǁ sine ǁ semine flores;

mox etiamfruges ǁ tellus ǁ inarata ferebat,

110   nec renovatus ager ǁ gravidis ǁ canebat aristis;

       flumina iam ǁ lactis, ǁ iam flumina ǁ nectaris ibant,

flavaque de ǁ viridi ǁ stillabant ǁ ilice mella.

            Postquam Saturno ǁ tenebros(a) in ǁ Tartara misso

sub Iove mundus erat, ǁ subiit ǁ argentea proles,

115   auro deterior, ǁ fulvo ǁ pretiosior aere.

Iuppiter antiqui ǁ contraxit ǁ tempora veris

Perqu(e) hiemes ǁ aestusqu(e) et ǁ inaequales autumnos

et breve ver ǁ spatiis ǁ exegit ǁ quattuor annum.

tum primum ǁ siccis ǁ ar ǁ fervoribus ustus

120  canduit et ǁ ventis ǁ glacies ǁ adstricta pependit;

tum primum ǁ subiere ǁ domos; ǁ domus ǁ antra fuerunt

et densi frutices ǁ et vinctae ǁ cortice virgae.

semina tum ǁ primum ǁ longis ǁ Cerealia sulcis

obruta sunt, pressique ǁ iugo ǁ gemuere iuvenci.

125       Tertia post illam ǁ successit anea proles,

saevior ingeniis ǁ et ǁ ad horrida ǁ promptior arma,

non scelerata tamen; ǁ de duro (e)st ǁ ultima ferro.

protinus irrupit ǁ venae ǁ peioris in aevum

omne nefas: ǁ fugere ǁ pudor ǁ  verumque fidesque;

130  in quorum ǁ subiere ǁ locum ǁ  fraudesque dolusque

insidiaequ(e) et vis ǁ et ǁ amor ǁ sceleratus habendi.

vela dabat ǁ ventis ǁ nec ǁ adhuc ǁ bene ǁ noverat illos

navita, ǁ  quaeque prius ǁ steterant ǁ in ǁ montibus altis,

fluctibus ignotis ǁ insultavere carinae,

135   communemque prius ǁ ceu lumina ǁ solis et auras

cautus humum longo ǁ signavit ǁ limite mensor.

nec tantum segetes ǁ alimentaque ǁ debita dives

poscebatur humus, ǁ sed ǁ itum (e)st ǁ in ǁ viscera terrae,

quasque recondiderat ǁ Stygiisqu(e) admoverat umbris,

140  effodiuntur opes, ǁ inritamenta malorum.

iamque nocens ǁ ferrum ǁ ferroque nocentius aurum

prodierat, ǁ prodit ǁ bellum, ǁ quod ǁ pugnat utroque,

sanguineaque manu ǁ crepitantia ǁ concutit arma.

vivitur ex ǁ rapto: ǁ non hospes ab ǁ hospite tutus,

145  non socer a ǁ genero, ǁ fratrum ǁ quoque ǁ gratia rara (e)st;

inminet exitio ǁ vir coniugis, ǁ illa mariti,

lurida terribiles ǁ miscent ǁ aconita novercae,

filius ante diem ǁ patrios ǁ inquirit in annos:

victa iacet ǁ pietas, ǁ et virgo ǁ caede madentes

150   ultima caelestum ǁ terras ǁ Astraea reliquit.

 


 

HOME  Home      LATEIN  Verslehre