Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


Ovid, Metamorphosen 1, 5 - 88

Die Schöpfung

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

 5       Ante mar(e) et ǁ terras ǁ et quod ǁ tegit ǁ omnia caelum               
     unus erat
ǁ toto ǁ naturae ǁ vultus in orbe,
     quem dixere chaos:
ǁ rudis ǁ indigestaque moles
     nec quicquam
ǁ nisi pondus ǁ iners ǁ congestaqu(e) eodem
     non bene iunctarum
ǁ discordia ǁ semina rerum.
10  nullus adhuc
ǁ mundo ǁ praebebat ǁ lumina Titan,               
     nec nova crescendo
ǁ reparabat ǁ cornua Phoebe,
     nec circumfuso
ǁ pendebat in ǁ aere tellus
     ponderibus
ǁ librata ǁ suis, ǁ nec ǁ bracchia longo
     margine terrarum
ǁ porrexerat ǁ Amphitrite;
15  utqu(e) erat et
ǁ tellus ǁ illic ǁ et ǁ pontus et aer,               
     sic erat instabilis
ǁ tellus, ǁ innabilis unda,
     lucis egens
ǁ aer; ǁ nulli ǁ sua ǁ forma manebat,
     obstabatqu(e) aliis
ǁ aliud, ǁ quia ǁ corpor(e) in uno
     frigida pugnabant
ǁ calidis, ǁ umentia siccis,
20  mollia cum
ǁ duris, ǁ sine ponder(e), habentia pondus.               
          Hanc deus et
ǁ melior ǁ litem ǁ natura diremit.
     nam caelo
ǁ terras ǁ et terris ǁ abscidit undas
     et liquidum
ǁ spisso ǁ secrevit ab ǁ aere caelum.
     quae postqu(am) evolvit
ǁ caecoqu(e) exemit acervo,
25  dissociata locis
ǁ concordi ǁ pace ligavit:               
     ignea convexi
ǁ vis et ǁ sine ǁ pondere caeli
     emicuit
ǁ summaque ǁ locum ǁ sibi ǁ fecit in arce;
     proximus est
ǁ aer ǁ illi ǁ levitate locoque;
     densior his
ǁ tellus ǁ elementaque ǁ grandia traxit
30  et pressa (e)st
ǁ gravitate ǁ sua; ǁ circumfluus umor               
     ultima possedit
ǁ solidumque coercuit orbem.
          Sic ubi dispositam
ǁ quisquisǁ  fuit ǁ ille deorum
     congeriem
ǁ secuit ǁ sectamqu(e) in ǁ membra coegit,
     principio
ǁ terram, ǁ ne non ǁ aequalis ab omni
35  parte foret,
ǁ magni ǁ speciem ǁ glomeravit in orbis.               
     tum freta diffundi
ǁ rapidisque tumescere ventis
     iussit et ambitae
ǁ circumdare ǁ litora terrae;
     addidit et
ǁ fontes ǁ et stagn(a) inmensa lacusque
     fluminaqu(e) obliquis
ǁ cinxit ǁ declivia ripis,
40  quae, diversa locis,
ǁ partim ǁ sorbentur ab ipsa,               
     in mare perveniunt
ǁ partim ǁ campoque recepta
     liberioris aquae
ǁ pro ripis ǁ litora pulsant.
     iussit et extendi
ǁ campos, ǁ subsidere valles,
     fronde tegi
ǁ silvas, ǁ lapidosos ǁ surgere montes,
45  utque duae
ǁ dextra ǁ caelum ǁ totidemque sinistra               
     parte secant
ǁ zonae, ǁ quinta (e)st ǁ ardentior illis,
     sic onus inclusum
ǁ numero ǁ distinxit eodem
     cura dei,
ǁ totidemque ǁ plagae ǁ tellure premuntur.
     quarum quae
ǁ media (e)st, ǁ non est ǁ habitabilis aestu;
50  nix tegit alta duas;
ǁ totid(em) inter utramque locavit               
     temperiemque dedit
ǁ mixta ǁ cum ǁ frigore flamma.
          Imminet his
ǁ aer, ǁ qui, quanto (e)st ǁ pondere terrae
     pondus aquae
ǁ levius, ǁ tanto (e)st ǁ onerosior igni.
     illic et nebulas,
ǁ illic ǁ consistere nubes
55  iussit et humanas
ǁ motura tonitrua mentes               
     et cum fulminibus
ǁ facientes ǁ fulgura ventos.
     His quoque non
ǁ passim ǁ mundi ǁ fabricator habendum
     aera permisit;
ǁ vix nunc ǁ obsistitur illis,
     cum sua quisque regat
ǁ diverso ǁ flamina tractu,
60  quin lanient
ǁ mundum; ǁ tanta (e)st ǁ discordia fratrum.               
     Eurus ad Auroram
ǁ Nabataeaque ǁ regna recessit
     Persidaqu(e) et
ǁ radiis ǁ iuga ǁ subdita matutinis;
     vesper et occiduo
ǁ quae litora ǁ sole tepescunt,
     proxima sunt
ǁ Zephyro; ǁ Scythiam ǁ septemque triones
65  horrifer invasit
ǁ Boreas; ǁ contraria tellus               
     nubibus adsiduis
ǁ pluviaque madescit ab Austro.
     haec super inposuit
ǁ liquid(um) et ǁ gravitate carentem
     aethera nec
ǁ quicquam ǁ terrenae ǁ faecis habentem.
          Vix ita limitibus
ǁ dissaepserat ǁ omnia certis,
70  cum, quae pressa diu
ǁ fuerant ǁ caligine caeca,               
     sidera coeperunt
ǁ tot(o) effervescere caelo;
     neu regio
ǁ foret ulla ǁ suis ǁ animalibus orba,
     astra tenent
ǁ caeleste ǁ solum ǁ formaeque deorum,
     cesserunt
ǁ nitidis ǁ habitandae ǁ piscibus undae,
75  terra feras
ǁ cepit, ǁ volucres ǁ agitabilis aer.               
          Sanctius his
ǁ animal ǁ mentisque capacius altae
     deerat adhuc et quod
ǁ dominar(i) in ǁ cetera posset:
     natus homo (e)st,
ǁ siv(e) hunc ǁ divino ǁ semine fecit
     ill(e) opifex
ǁ rerum, ǁ mundi ǁ melioris origo,
80  sive recens
ǁ tellus ǁ seductaque ǁ nuper ab alto               
     aethere cognati
ǁ retinebat ǁ semina caeli.
     quam satus Iapeto,
ǁ mixtam ǁ pluvialibus undis,
     finxit in effigiem
ǁ moderantum ǁ cuncta deorum,
     pronaque cum
ǁ spectent ǁ animalia ǁ cetera terram,
85  os homini
ǁ sublime ǁ dedit ǁ caelumque videre               
     iussit et erectos
ǁ ad sidera ǁ tollere vultus:
     sic, modo quae
ǁ fuerat ǁ rudis et ǁ sin(e) imagine, tellus
     induit ignotas
ǁ hominum ǁ conversa figuras.

 


 

HOME  Home      LATEIN  Verslehre