Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


 

Ovid, Metamorphosen 8, 618 - 724

Philemon und Baucis

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

sic ait: 'inmensa (e)st ǁ finemque potentia caeli

non habet, et ǁ quicquid ǁ superi ǁ voluere, peractum (e)st,

620   quoque minus ǁ dubites, ǁ tiliae ǁ contermina quercus              

collibus est ǁ Phrygiis ǁ modico ǁ circumdata muro;

ipse locum ǁ vidi; ǁ nam me ǁ Pelopeia Pittheus

misit in arva suo ǁ quondam ǁ regnata parenti.

haud procul hinc ǁ stagnum (e)st, ǁ tellus ǁ habitabilis olim,

625   nunc celebres ǁ mergis ǁ fulicisque palustribus undae;              

Iuppiter huc ǁ specie ǁ mortali ǁ cumque parente

venit Atlantiades ǁ positis ǁ caducifer alis.

mille domos ǁ adiere locum ǁ requiemque petentes,

mille domos ǁ clausere serae; ǁ tamen ǁ una recepit,

630   parva quidem, ǁ stipulis ǁ et canna ǁ tecta palustri,              

sed pia Baucis anus ǁ pariliqu(e) aetate Philemon

illa sunt ǁ annis ǁ iuncti ǁ iuvenalibus, illa

consenuere casa ǁ paupertatemque fatendo

effecere levem ǁ nec ǁ iniqua ǁ mente ferendo;

635   nec refert, ǁ dominos ǁ illic ǁ famulosne requiras:              

tota domus ǁ duo sunt, ǁ idem ǁ parentque iubentque.

Erg(o) ubi caelicolae ǁ parvos ǁ tetigere penates

summissoqu(e) humiles ǁ intrarunt ǁ vertice postes,

membra senex ǁ posito ǁ iussit ǁ relevare sedili;

640   cui superiniecit ǁ textum ǁ rude ǁ sedula Baucis              

inque foco ǁ tepidum ǁ cinerem ǁ dimovit et ignes

suscitat hesternos ǁ foliisqu(e) et ǁ cortice sicco

nutrit et ad ǁ flammas ǁ anima ǁ producit anili

multifidasque faces ǁ ramaliaqu(e) arida tecto

645   detulit et ǁ minuit ǁ parvoqu(e) admovit aeno,              

quodque suus ǁ coniunx ǁ riguo ǁ conlegerat horto,

truncat holus ǁ foliis; ǁ furca ǁ levat ǁ ille bicorni

sordida terga suis ǁ nigro ǁ pendentia tigno

servatoque diu ǁ resecat ǁ de ǁ tergore partem

650   exiguam ǁ sectamque ǁ domat ǁ ferventibus undis.              

651           Interea ǁ medias ǁ fallunt ǁ sermonibus horas

652   sentirique moram ǁ prohibent. ǁ Erat ǁ alveus illic

653   fagineus, ǁ curva ǁ clavo ǁ suspensus ab ansa:

654   is tepidis ǁ impletur ǁ aquis ǁ artusque fovendos

655   accipit. in ǁ medio ǁ torus est ǁ de ǁ mollibus ulvis

655   concutiuntque torum ǁ de molli ǁ fluminis ulva              

656   inpositum ǁ lecto ǁ sponda ǁ pedibusque salignis.

        vestibus hunc ǁ velant, ǁ quas non ǁ nisi ǁ tempore festo

        sternere consuerant, ǁ sed ǁ et haec ǁ vilisque vetusque

vestis erat, ǁ lecto ǁ non indignanda saligno.

660   accubuere dei. ǁ mensam ǁ succincta tremensque               

ponit anus, ǁ mensae ǁ sed ǁ erat ǁ pes ǁ tertius inpar:

testa parem ǁ fecit; ǁ quae postquam ǁ subdita clivum

        sustulit, aequatam ǁ mentae ǁ tersere virentes.

ponitur hic ǁ bicolor ǁ sincerae ǁ baca Minervae

665   conditaqu(e) in ǁ liquida ǁ corn(a) autumnalia faece              

intibaqu(e) et ǁ radix ǁ et lactis ǁ massa coacti

ovaque non ǁ acri ǁ leviter ǁ versata favilla,

        omnia fictilibus. ǁ post haec ǁ caelatus eodem

sistitur argento ǁ crater ǁ fabricataque fago

670   pocula, qua ǁ cava sunt, ǁ flaventibus ǁ inlita ceris;              

parva mora (e)st, ǁ epulasque ǁ foci ǁ misere calentes,

nec longae ǁ rursus ǁ referuntur ǁ vina senectae

        dantque locum ǁ mensis ǁ paulum ǁ seducta secundis:

hic nux, hic ǁ mixta (e)st ǁ rugosis ǁ carica palmis

675   prunaqu(e) et in ǁ patulis ǁ redolentia ǁ mala canistris              

et de purpureis ǁ conlectae ǁ vitibus uvae,

candidus in ǁ medio ǁ favus est; ǁ super ǁ omnia vultus

        accessere boni ǁ nec ǁ iners ǁ pauperque voluntas.

             'Interea ǁ totiens ǁ haustum ǁ cratera repleri

680   sponte sua ǁ per seque ǁ vident ǁ succrescere vina:              

attoniti ǁ novitate ǁ pavent ǁ manibusque supinis

concipiunt ǁ Baucisque ǁ preces ǁ timidusque Philemon

        et veniam ǁ dapibus ǁ nullisque paratibus orant.

unicus anser erat, ǁ minimae ǁ custodia villae:

685   quem dis hospitibus ǁ domini ǁ mactare parabant;               

ille celer ǁ penna ǁ tardos ǁ aetate fatigat

eluditque diu ǁ tandemque (e)st ǁ visus ad ipsos

        confugisse deos: ǁ superi ǁ vetuere necari

"di" que "sumus, ǁ meritasque ǁ luet ǁ vicinia poenas

690   inpia" dixerunt; ǁ "vobis ǁ inmunibus huius              

esse mali ǁ dabitur; ǁ modo vestra relinquite tecta

ac nostros ǁ comitate ǁ gradus ǁ et in ǁ ardua montis

        ite simul!" ǁ parent ǁ ambo ǁ baculisque levati

nituntur ǁ longo ǁ vestigia ǁ ponere clivo.

695   tant(um) aberant ǁ summo, ǁ quantum ǁ semel ǁ ire sagitta              

missa potest: ǁ flexer(e) oculos ǁ et ǁ mersa palude

cetera prospiciunt, ǁ tantum ǁ sua ǁ tecta manere,

        dumqu(e) ea mirantur, ǁ dum deflent ǁ fata suorum,

illa vetus ǁ dominis ǁ etiam ǁ casa ǁ parva duobus

700   vertitur in ǁ templum: ǁ furcas ǁ subiere columnae,              

stramina flavescunt ǁ aurataque ǁ tecta videntur

caelataeque fores ǁ adopertaque ǁ marmore tellus.

        talia tum ǁ placido ǁ Saturnius ǁ edidit ore:

"dicite, iuste senex ǁ et femina ǁ coniuge iusto

705   digna, quid optetis." ǁ cum Baucide ǁ pauca locutus              

iudicium ǁ superis ǁ aperit ǁ commune Philemon:

"esse sacerdotes ǁ delubraque ǁ vestra tueri

        poscimus, et ǁ quoniam ǁ concordes ǁ egimus annos,

auferat hora duos ǁ eadem, ǁ nec ǁ coniugis umquam

710   busta meae ǁ videam, ǁ neu sim ǁ tumulandus ab illa."              

vota fides ǁ sequitur: ǁ templi ǁ tutela fuere,

donec vita data (e)st; ǁ annis ǁ aevoque soluti

        ante gradus ǁ sacros ǁ cum starent ǁ forte locique

narrarent ǁ casus, ǁ frondere Philemona Baucis,

715   Baucida conspexit ǁ senior ǁ frondere Philemon.              

iamque super ǁ geminos ǁ crescente cacumine vultus

mutua, dum ǁ licuit, ǁ reddebant ǁ dicta "vale" que

        "o coniunx" ǁ dixere ǁ simul, ǁ simul ǁ abdita texit

ora frutex: ǁ ostendit ǁ adhuc ǁ Thyneius illic

720   incola de ǁ gemino ǁ vicinos ǁ corpore truncos.              

haec mihi non ǁ vani ǁ (nequ(e) erat, ǁ cur ǁ fallere vellent)

narravere senes; ǁ equidem ǁ pendentia vidi

        serta super ǁ ramos ǁ ponensque recentia dixi

"cura deum ǁ di sint, ǁ et, qui ǁ coluere, colantur."


 

HOME  Home      LATEIN  Verslehre