Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


OVID, Metamorphosen 2, 150 - 300      

PHAETHON

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

150   Occupat ille levem ǁ iuvenali ǁ corpore currum              

statque super ǁ manibusque ǁ leves ǁ continger(e) habenas

gaudet et invito ǁ grates ǁ agit ǁ inde parenti.

        Interea ǁ volucres ǁ Pyrois ǁ et Eous et Aethon,

Solis equi, ǁ quartusque ǁ Phlegon ǁ hinnitibus auras

155   flammiferis ǁ inplent ǁ pedibusque repagula pulsant.              

quae postquam ǁ Tethys, ǁ fator(um) ignara nepotis,

reppulit, et ǁ facta (e)st ǁ inmensi ǁ copia caeli,

corripuere viam ǁ pedibusque per ǁ aera motis

obstantes ǁ scindunt ǁ nebulas ǁ pennisque levati

160   praetereunt ǁ ortos ǁ isdem ǁ de ǁ partibus Euros.              

sed leve pondus erat ǁ nec quod ǁ cognoscere possent

Solis equi, ǁ solitaque iugum ǁ gravitate carebat;

utque labant ǁ curvae ǁ iusto ǁ sine ǁ pondere naves

perque mar(e) instabiles ǁ nimia ǁ levitate feruntur,

165   sic oner(e) adsueto ǁ vacuus ǁ dat in ǁ aera saltus              

succutiturqu(e) alte ǁ similisque (e)st ǁ currus inani.

             Quod simulac ǁ sensere, ruunt ǁ tritumque relinquunt

quadriiugi ǁ spatium ǁ nec quo ǁ prius ǁ ordine currunt.

ipse pavet ǁ nec qua ǁ commissas ǁ flectat habenas

170   nec scit qua ǁ sit iter, ǁ nec, si ǁ sciat, ǁ imperet illis.              

tum primum ǁ radiis ǁ gelidi ǁ caluere Triones

et vetito ǁ frustra ǁ temptarunt ǁ aequore tingui,

quaeque polo ǁ posita (e)st ǁ glaciali ǁ proxima Serpens,

frigore pigra prius ǁ nec formidabilis ulli,

175   incaluit ǁ sumpsitque novas ǁ fervoribus iras;              

te quoque turbatum ǁ memorant ǁ fugisse, Boote,

quamvis tardus eras ǁ et te ǁ tua ǁ plaustra tenebant.

              Ut vero ǁ summo ǁ despexit ab ǁ aethere terras

infelix ǁ Phaethon ǁ penitus ǁ penitusque iacentes,

180   palluit et ǁ subito ǁ genu(a) intremuere timore              

suntqu(e) oculis ǁ tenebrae ǁ per tantum ǁ lumen obortae,

et iam mallet equos ǁ numquam ǁ tetigisse paternos,

iam cognosse genus ǁ piget et ǁ valuisse rogando,

iam Meropis ǁ dici ǁ cupiens ǁ ita ǁ fertur, ut acta

185   praecipiti ǁ pinus ǁ borea, ǁ cui ǁ victa remisit               

frena suus ǁ rector, ǁ quam dis ǁ votisque reliquit.

quid faciat? ǁ multum ǁ caeli ǁ post ǁ terga relictum,

ant(e) oculos ǁ plus est: ǁ animo ǁ metitur utrumque

et modo, quos ǁ illi ǁ fatum ǁ contingere non est,

190   prospicit occasus, ǁ interdum ǁ respicit ortus,              

quidqu(e) agat ignarus ǁ stupet et ǁ nec ǁ frena remittit

nec retinere valet ǁ nec nomina ǁ novit equorum.

sparsa quoqu(e) in ǁ vario ǁ passim ǁ miracula caelo

vastarumque videt ǁ trepidus ǁ simulacra ferarum.

195   est locus, in ǁ geminos ǁ ubi bracchia ǁ concavat arcus               

Scorpius et ǁ cauda ǁ flexisqu(e) utrimque lacertis

porrigit in ǁ spatium ǁ signorum ǁ membra duorum:

hunc puer ut ǁ nigri ǁ madidum ǁ sudore veneni

vulnera curvata ǁ minitantem ǁ cuspide vidit,

200   mentis inops ǁ gelida ǁ formidine ǁ lora remisit.              

             Quae postquam ǁ summum ǁ tetigere iacentia tergum,

exspatiantur equi ǁ nulloqu(e) inhibente per auras

ignotae ǁ regionis ǁ eunt, ǁ quaqu(e) inpetus egit,

hac sine lege ruunt ǁ altoque sub ǁ aethere fixis

205   incursant ǁ stellis ǁ rapiuntque per ǁ avia currum              

et modo summa petunt, ǁ modo per ǁ declive viasque

praecipites ǁ spatio ǁ terrae ǁ propiore feruntur,

inferiusque suis ǁ fraternos ǁ currere Luna

admiratur equos, ǁ ambustaque ǁ nubila fumant.

210   corripitur ǁ flammis, ǁ ut quaequ(e) altissima, tellus              

fissaqu(e) agit rimas ǁ et sucis ǁ aret ademptis;

pabula canescunt, ǁ cum frondibus ǁ uritur arbor,

materiamque suo ǁ praebet ǁ seges ǁ arida damno.

parva queror: ǁ magnae ǁ pereunt ǁ cum ǁ moenibus urbes,

215   cumque suis ǁ totas ǁ populis ǁ incendia gentis              

in cinerem ǁ vertunt; ǁ silvae ǁ cum ǁ montibus ardent;

ardet Athos ǁ Taurusque ǁ Cilix ǁ et ǁ Tmolus et Oete

et tum sicca, prius ǁ creberrima ǁ fontibus, Ide

virgineusqu(e) Helicon ǁ et nond(um) Oeagrius Haemus:

220   ardet in inmensum ǁ geminatis ǁ ignibus Aetne              

Parnasosque biceps ǁ  et ǁ Eryx ǁ et ǁ Cynthus et Othrys

et tandem ǁ nivibus ǁ Rhodope ǁ caritura Mimasque

Dindymaqu(e) et ǁ Mycale ǁ natusqu(e) ad ǁ sacra Cithaeron.

nec prosunt ǁ Scythiae ǁ sua frigora: ǁ Caucasus ardet

225   Ossaque cum ǁ Pindo ǁ maiorqu(e) ambobus Olympus              

aeriaequ(e) Alpes ǁ et nubifer ǁ Appenninus.

                Tum vero ǁ Phaethon ǁ cunctis ǁ e ǁ partibus orbem

adspicit accensum ǁ nec tantos ǁ sustinet aestus

ferventisqu(e) auras ǁ velut e ǁ fornace profunda

230   ore trahit ǁ currusque suos ǁ candescere sentit;              

et neque iam ǁ cineres ǁ eiectatamque favillam

ferre potest ǁ calidoqu(e) involvitur ǁ undique fumo,

quoqu(e) eat aut ǁ ubi sit, ǁ picea ǁ caligine tectus

nescit et arbitrio ǁ volucrum ǁ raptatur equorum.

235          Sanguine tum ǁ credunt ǁ in corpora ǁ summa vocato              

Aethiopum ǁ populos ǁ nigrum ǁ traxisse colorem;

tum facta (e)st ǁ Libye ǁ raptis ǁ umoribus aestu

arida, tum ǁ nymphae ǁ passis ǁ fontesque lacusque

deflevere comis; ǁ quaerit ǁ Boeotia Dircen,

240   Argos Amymonen, ǁ Ephyre Pirenidas undas;              

nec sortita loco ǁ distantes ǁ flumina ripas

tuta manent: ǁ mediis ǁ Tanais ǁ fumavit in undis

Peneosque senex ǁ Teuthranteusque Caicus

et celer Ismenos ǁ cum Phegiac(o) Erymantho

245   arsurusqu(e) iterum ǁ Xanthos ǁ flavusque Lycormas,              

quique recurvatis ǁ ludit ǁ Maeandros in undis,

Mygdoniusque Melas ǁ et Taenarius Eurotas.

arsit et Euphrates ǁ Babylonius, ǁ arsit Orontes

Thermodonque citus ǁ Gangesqu(e) et ǁ Phasis et Hister;

250   aestuat Alpheos, ǁ ripae ǁ Spercheides ardent,              

quodque suo ǁ Tagus amne vehit, ǁ fluit ǁ ignibus aurum,

et, quae Maeonias ǁ celebrabant ǁ carmine ripas

flumineae ǁ volucres, ǁ medio ǁ caluere Caystro;

Nilus in extremum ǁ fugit ǁ perterritus orbem

225   occuluitque caput, ǁ quod ǁ adhuc ǁ latet: ǁ ostia septem              

pulverulenta vacant, ǁ septem ǁ sine ǁ flumine valles.

fors ead(em) Ismarios ǁ Hebrum ǁ cum ǁ Strymone siccat

Hesperiosqu(e) amnes, ǁ Rhenum ǁ Rhodanumque Padumque

cuique fuit ǁ rerum ǁ promissa potentia, Thybrin.

260   dissilit omne solum, ǁ penetratqu(e) in ǁ Tartara rimis              

lumen et infernum ǁ terret ǁ cum ǁ coniuge regem;

et mare contrahitur ǁ siccaeque (e)st ǁ campus harenae,

quod modo pontus erat, ǁ quosqu(e) altum ǁ texerat aequor,

exsistunt ǁ montes ǁ et sparsas ǁ Cycladas augent.

265   ima petunt ǁ pisces, ǁ nec se ǁ super ǁ aequora curvi              

tollere consuetas ǁ audent ǁ delphines in auras;

corpora phocarum ǁ summo ǁ resupina profundo

exanimata natant: ǁ ipsum ǁ quoque ǁ Nerea fama (e)st

Doridaqu(e) et ǁ natas ǁ tepidis ǁ latuisse sub antris.

270   ter Neptunus aquis ǁ cum torvo ǁ bracchia vultu              

exserer(e) ausus erat, ǁ ter non ǁ tulit ǁ aeris ignes.

                Alma tamen ǁ Tellus, ǁ ut ǁ erat ǁ circumdata ponto,

inter aquas ǁ pelagi ǁ contractosqu(e) undique fontes,

qui se condiderant ǁ in ǁ opacae ǁ viscera matris,

275   sustulit oppressos ǁ collo ǁ tenus ǁ arida vultus              

opposuitque manum ǁ fronti ǁ magnoque tremore

omnia concutiens ǁ paulum ǁ subsedit et infra,

quam solet esse, fuit ǁ fractaqu(e) ita ǁ voce locuta (e)st:

'si placet hoc ǁ meruique, ǁ quid o ǁ tua ǁ fulmina cessant,

280   summe deum? ǁ liceat ǁ periturae ǁ viribus ignis              

igne perire tuo ǁ clademqu(e) auctore levare!

vix equidem ǁ fauces ǁ haec ips(a) in ǁ verba resolvo';

(presserat ora vapor) ǁ 'tostos ǁ en ǁ adspice crines

inqu(e) oculis ǁ tantum, ǁ tantum ǁ super ǁ ora favillae!

285   hosne mihi ǁ fructus, ǁ hunc fertilitatis honorem              

officiique refers, ǁ quod ǁ adunci ǁ vulner(a) aratri

rastrorumque fero ǁ totoqu(e) exerceor anno,

quod pecori ǁ frondes ǁ alimentaque ǁ mitia, fruges

humano ǁ generi, ǁ vobis ǁ quoque ǁ tura ministro?

290   sed tamen exitium ǁ fac me ǁ meruisse: quid undae,              

quid meruit ǁ frater? ǁ cur illi ǁ tradita sorte

aequora decrescunt ǁ et ǁ ab aethere ǁ longius absunt?

quodsi nec ǁ fratris ǁ nec te ǁ mea ǁ gratia tangit,

at caeli ǁ miserere tui! ǁ circumspic(e) utrumque:

295   fumat uterque polus! ǁ quos si ǁ vitiaverit ignis,              

atria vestra ruent! ǁ Atlas ǁ en ǁ ipse laborat

vixque suis ǁ umeris ǁ candentem ǁ sustinet axem!

si freta, si terrae ǁ pereunt, ǁ si ǁ regia caeli,

in chaos antiquum ǁ confundimur! ǁ eripe flammis,

300   si quid adhuc ǁ superest, ǁ et rerum ǁ consule summae!'              

 


HOME  Home         VERSLEHRE  Verslehre