Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller


Ovid, Metamorphosen VI, 336 - 381

 

Latona und die lykischen Bauern

 

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

 336  Edidit invitā ǁ geminos ǁ Latona novercā1.

 337  hinc quoque Iunonem ǁ fugisse puerpera fertur

 338  inque suo ǁ portasse sinu, ǁ duo numina, natos.

 339  iamque Chimaeriferae, ǁ cum sol gravis ureret arva,

 340  finibus in Lyciae ǁ longo dea fessa labore

 341  sidereo ǁ siccata sitim ǁ collegit ab aestu,

 342  uberaqu(e) ebiberant ǁ avidi lactantia nati.

 343  forte lacum ǁ mediocris aquae ǁ prospexit in imis

 344  vallibus; agrestes ǁ illic ǁ fruticosa legebant

 345  vimina cum iuncis ǁ gratamque paludibus ulvam;

 346  accessit ǁ positoque genu ǁ Titania terram

 347  pressit, ǁ ut hauriret ǁ gelidos potura liquores.

 348  rustica turba vetat; ǁ dea sic adfata vetantis:

 349  'quid prohibetis aquis? ǁ usus communis aquarum (e)st.

 350  nec solem proprium ǁ natura nec ara fecit

 351 nec tenues undas: ǁ ad publica munera veni;

 352 quae tamen ut detis, ǁ supplex peto. ǁ non ego nostros

 353  abluer(e) hic artus ǁ lassataque membra parabam,

 354  sed relevare sitim. ǁ caret os umore loquentis,

 355  et fauces arent, ǁ vixqu(e) est via vocis in illis.

 356  haustus aquae ǁ mihi nectar erit, ǁ vitamque fatebor

 357  accepisse simul: ǁ vitam dederītis in unda.

 358  hi quoque vos moveant, ǁ qui nostro bracchia tendunt

 359  parva sin(u),' et casu ǁ tendebant bracchia nati.

 360  quem non blanda deae ǁ potuissent verba movere?

 361  hi tamen orantem ǁ perstant prohibere minasque,

 362  ni procul abscedat, ǁ conviciaqu(e) insuper addunt.

 363  nec satis est, ǁ ipsos ǁ etiam ǁ pedibusque manuque

 364  turbavere lacus ǁ imoqu(e) e gurgite mollem

 365 huc illuc ǁ limum ǁ saltu ǁ movere maligno.

 366  distulit ira sitim; ǁ nequ(e) enim iam filia Coei

 367  supplicat indignis ǁ nec dicere sustinet ultra

 368  verba minora deā ǁ tollensqu(e) ad sidera palmas

 369  'aeternum stagno' ǁ dixit ǁ 'vivatis in isto!'

 370  eveniunt ǁ optata deae: ǁ iuvat esse sub undis

 371  et modo tota cava ǁ submergere membra palude,

 372  nunc proferre caput, ǁ summo modo gurgite nare,

 373  saepe super ripam ǁ stagni consistere, saepe

 374  in gelidos ǁ resilire lacus, ǁ sed nunc quoque turpes

 375  litibus exercent ǁ linguas pulsoque pudore,

 376  quamvis sint ǁ sub aqua, ǁ sub aqua ǁ maledicere temptant.

 377  vox quoque iam rauca (e)st, ǁ inflataque colla tumescunt,

 378  ipsaque dilatant ǁ patulos convicia rictus;

 379  terga caput tangunt, ǁ coll(a) intercepta videntur,

 380  spina viret, ǁ venter, ǁ pars maxima corporis, albet,

 381  limosoque novae ǁ saliunt in gurgite ranae."

 


 

HOME  Home         VERSLEHRE  Verslehre