Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt

 Horaz, Satiren II 6,    Vers  80 - 117

 Landmaus und Stadtmaus

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

 

80     rusticus urbanum ǁ murem ǁ mus ǁ paupere fertur

accepisse cavo, ǁ veterem ǁ vetus ǁ hospes amicum,

asper et attentus ǁ quaesitis, ǁ ut tamen artum

solveret hospitiis ǁ animum. ǁ quid ǁ multa? Nequ(e) ille

sepositi ǁ ciceris ǁ nec long(ae) invidit avenae,

85    Arid(um) et ore ferens ǁ acinum ǁ semesaque lardi

frusta dedit, ǁ cupiens ǁ varia ǁ fastidia cena

vincere tangentis ǁ male singula ǁ dente superbo,

cum pater ipse domus ǁ palea ǁ porrectus in horna

esset ador ǁ loliumque, ǁ dapis ǁ meliora relinquens.

90    Tand(em) urbanus ad hunc ǁ 'quid te ǁ iuvat' ǁ inquit, 'amice,

praerupti ǁ nemoris ǁ patientem ǁ vivere dorso?

vis t(u) homines urbemque ǁ feris ǁ praeponere silvis?

carpe viam, ǁ mihi crede, ǁ comes, ǁ terrestria quando

mortalis ǁ animas ǁ vivunt ǁ sortita, nequ(e) ulla (e)st

95    aut magn(o) aut ǁ parvo ǁ leti ǁ fuga: ǁ quo, bone, circa,

dum licet, in ǁ rebus ǁ iucundis ǁ vive beatus,

vive memor, ǁ quam sis ǁ aevi ǁ brevis.' ǁ haec ubi dicta

agrestem ǁ pepulere, domo ǁ levis ǁ exsilit; inde

ambo propositum ǁ peragunt ǁ iter, ǁ urbis aventes

100   moenia nocturni ǁ subrepere. ǁ iamque tenebat

nox medium ǁ caeli ǁ spatium, ǁ cum ǁ ponit uterque

in locuplete domo ǁ vestigia, ǁ rubr(o) ubi cocco

tincta super ǁ lectos ǁ canderet ǁ vestis eburnos

multaque de ǁ magna ǁ superessent ǁ fercula cena,

105   quae procul exstructis ǁ inerant ǁ hesterna canistris.

Erg(o) ubi purpurea ǁ porrect(um) in ǁ veste locavit

agrestem, ǁ veluti ǁ succinctus ǁ cursitat hospes

continuatque dapes, ǁ nec non ǁ verniliter ipsis

fungitur officiis, ǁ praelambens ǁ omne quod adfert.

110   ille cubans ǁ gaudet ǁ mutata ǁ sorte bonisque

rebus agit ǁ laetum ǁ convivam, cum ǁ subito ingens

valvarum strepitus ǁ lectis ǁ excussit utrumque.

currere per ǁ totum ǁ pavidi ǁ conclave magisque

exanimes ǁ trepidare, ǁ simul ǁ domus ǁ alta Molossis

115   personuit ǁ canibus. ǁ tum rusticus: ǁ 'haud mihi vita

est opus hac' ǁ ait et ǁ 'valeas: ǁ me ǁ silva cavusque

tutus ab insidiis ǁ tenui ǁ solabitur ervo.''

 


HOME  Home         LATEIN  Schriftsteller