Home   Grammatik   Links   Metrik   Realien   Schriftsteller   Inhalt


VERGIL, Aeneis 1, 579 - 642

Dido und Aenas

Hexameter

Rotgedruckte Vokale werden betont - eingeklammerte Silben nicht gelesen !

Sprechpausen (Zäsuren):

1. – Pause nach dem 3. Halbfuß (= 2. Hebung): Trithemimeres (caesura semiternaria) ǁ

2. – Pause nach dem 5. Halbfuß (= 3. Hebung): Penthemimeres (caesura semiquinaria)  ǁ

3. – Pause nach der 1. Kürze des 3. Daktylus: trochäische Zäsur  (κατ τρίτον τροχαον)  ǁ

4. – Pause nach dem 7. Halbfuß (= 4. Hebung): Hephthemimeres (caesura semiseptenaria)  ǁ

5. - Pause nach dem 4. Fuß : bukolische Diärese  ǁ

6. - Interpunktionszäsur:  ǁ

 

 

        His anim(um) arrecti ǁ dictis ǁ et ǁ fortis Achates

580   et pater Aeneas ǁ iamdud(um) erumpere nubem

        ardebant. ǁ Prior Aenean ǁ compellat Achates:

        'Nate dea, ǁ quae nunc ǁ animo ǁ sententia surgit?

        omnia tuta vides, ǁ classem ǁ sociosque receptos.

        Unus abest, ǁ medi(o) in ǁ fluctu ǁ quem ǁ vidimus ipsi

585   submersum; ǁ dictis ǁ respondent ǁ cetera matris.'

     Vix ea fatus erat, ǁ cum circumfusa repente

        scindit se ǁ nubes ǁ et in aethera ǁ purgat apertum.

        Restitit Aeneas ǁ claraqu(e) in ǁ luce refulsit,

        os umerosque deo ǁ similis; ǁ namqu(e) ipsa decoram

590   caesariem ǁ nato ǁ genetrix ǁ lumenque iuventae

        Purpure(um) et ǁ laetos ǁ oculis ǁ adflarat honores:

        quale manus ǁ addunt ǁ ebori ǁ decus, ǁ aut ubi flavo

        argentum ǁ Pariusve ǁ lapis ǁ circumdatur auro.

    Tum sic regin(am) adloquitur, ǁ cunctisque repente

595   improvisus ait: ǁ 'Coram, ǁ quem ǁ quaeritis, adsum,

        Troius Aeneas, ǁ Lybicis ǁ ereptus ab undis.

        O sol(a) infandos ǁ Troiae ǁ miserata labores,

        quae nos, reliquias ǁ Danaum, ǁ terraeque marisque

        omnibus exhaustos ǁ iam casibus, ǁ omni(um) egenos,

600   urbe, domo, ǁ socias, ǁ grates ǁ persolvere dignas

        non opis est ǁ nostrae, ǁ Dido, ǁ nec ǁ quicquid ubiqu(e) est

        gentis Dardaniae, ǁ magnum ǁ quae ǁ sparsa per orbem.

        Di tibi, si ǁ qua pios ǁ respectant ǁ numina, si quid

        usquam iustitia (e)st ǁ et mens ǁ sibi ǁ conscia recti,

605   praemia digna ferant. ǁ Quae te ǁ tam ǁ laeta tulerunt

        saecula? Qui ǁ tanti ǁ talem ǁ genuere parentes?

        In freta dum ǁ fluvii ǁ current, ǁ dum ǁ montibus umbrae

        lustrabunt ǁ convexa, ǁ polus ǁ dum ǁ sidera pascet,

        semper honos ǁ nomenque ǁ tuum ǁ laudesque manebunt,

610   quae me cumque vocant ǁ terrae.' ǁ Sic ǁ fatus, amicum

        Ilionea petit ǁ dextra, laevaque Serestum,

        post alios, ǁ fortemque Gyan ǁ fortemque Cloanthum.

     Obstipuit ǁ prim(o) aspectu ǁ Sidonia Dido,

        casu deinde viri ǁ tant(o) et ǁ sic ǁ ore locuta (e)st:

615   'Quis te, nate dea, ǁ per tanta pericula casus

        insequitur? ǁ Quae vis ǁ immanibus ǁ applicat oris?

        Tun(e) ill(e) Aeneas, ǁ quem Dardanio Anchisae

        alma Venus ǁ Phrygii ǁ genuit ǁ Simoentis ad undam?

        Atqu(e) equidem ǁ Teucrum ǁ memini ǁ Sidona venire

620   finibus expulsum ǁ patriis, ǁ nova ǁ regna petentem

        auxilio ǁ Beli; ǁ genitor ǁ tum ǁ Belus opimam

        vastabat ǁ Cypr(um) et ǁ victor ǁ dicione tenebat.

        Tempore (iam) ex ǁ illo ǁ casus ǁ mihi ǁ cognitus urbis

        Troianae ǁ nomenque tuum ǁ regesque Pelasgi.

625   Ips(e) hostis ǁ Teucros ǁ insigni ǁ laude ferebat,

        sequ(e) ort(um) antiqua ǁ Teucror(um) ab ǁ stirpe volebat.

        Quar(e) agit(e), o ǁ tectis, ǁ iuvenes, ǁ succedite nostris.

        Me quoque per ǁ multos ǁ similis ǁ fortuna labores

        Iactat(am) hac ǁ demum ǁ voluit ǁ consistere terra.

630   Non ignara mali, ǁ miseris ǁ succurrere disco.'

     Sic memorat; ǁ simul Aenean ǁ in ǁ regia ducit

        tecta, simul ǁ divom ǁ templis ǁ indicit honorem.

        Nec minus interea ǁ sociis ǁ ad ǁ litora mittit

        viginti ǁ tauros, ǁ magnor(um) horrentia centum

635   terga suum, ǁ pinguis ǁ centum ǁ cum ǁ matribus agnos,

        munera laetitiamque ǁ dii.*

     At domus interior ǁ regali ǁ splendida luxu

        instruitur, ǁ mediisque ǁ parant ǁ convivia tectis:

        arte laboratae ǁ vestes ǁ ostroque superbo,

640   ingens argentum ǁ mensis, ǁ caelataqu(e) in auro

        fortia facta patrum, ǁ series ǁ longissima rerum

        per tot ducta viros ǁ antiqu(a) ab origine gentis.

 

* unvollständiger Vers (insgesamt 58 in der Aeneis)

 


 

HOME  Home         VERSLEHRE  Verslehre